23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000852 |
Eodemque loco, disertis verbis contendit, Deum, «per ministrum irae suae, Sathanam, consilia» impiorum destinare, «quo visum est, et voluntates» excitare «et conatus» firmare. |
||||
A023000852 |
Et de Sehon, Rege Amorrhaeorum, exemplum proferens, ait: «Ergo, quia perditum Deus volebat, obstinatio cordis divina fuit ad ruinam praeparatio.» Et Sathanam, dum ad peccandum homines impellit, «instrumentum magis» Dei «in agendo, quam a seipso» auctorem, esse asseverat. |
||||
A023001370 |
Is, in libro De Missa privata et Unctione Sacerdotum, non obiter, sed ex professo et luculenter asserit refertque Sathanam sub mediam noctem sibi apparuisse, et quinque argumentis, quae variis etiam similitudinibus adornaverat, effecisse, ut exinde Missam et unctionem sacerdotum sperneret omnino et abjiceret. |