|
A023001253
|
Quare merito divus Augustinus haereticum definit, qui, «Scripturas non recte intelligens, suas falsas opiniones contra earum veritatem pervicaciter asserit.» Et alibi: «Neque enim,» inquit, «natae sunt haereses, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene [188] intelligitur, etiam temere et audacter asseritur.» Et rursum, alio loco: «Qui ergo,» inquit, «in Ecclesia morbidum aliquid pravumque sapiunt, si, correpti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt.».
|
|
A023001278
|
Quid enim movere Lutherum [201] potuit, ut Jacobi Epistolam damnaret? «Quia,» inquit, «non sapit spiritum apostolicum.» Cur damnat Calvinus Libros Machabaeorum? Quia, inquit, non sapiunt spiritum divinum.
|