22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000432 |
In hanc + sententiam notandum est: Primo, posse [57] forsan hanc sententiam, quod scilicet praedestinatio fiat sine praevisis operibus, reprobatio autem minime, hoc modo explicari, ut Deus primo det cunctis hominibus auxilium sufficiens; deinde, cum videat multos eo non utentes, hos reprobet; alios vero, tam utentes quam non utentes, per media efficacia salvet: ita ut inter non utentes, quosdam damnet, alios efficaciter a praecipiti damnationis cursu retrahat. |
||
A022000436 |
Notandum quinto: Si Deus alioquin damnandos salvet, ubi justitia? Quomodo retribuet unicuique secundum opera sua, cum potius deberet dici unumquemque operaturum secundum retributionem suam? Deinde, quare Deus vidit damnandos peccare, non videndo alios? bene facere quare quosdam vidit, potius quam alios? et si vidit, quare potius dicemus ex peccatis præordinasse poenam quam ex meritis pæmium? [59]. |