Mot «Saeculis» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000630 

 Et vero quaenam Sacrarum Scripturarum certitudo erit, quaeoam auctoritas, si Traditionem tollas, cum sola Traditione non etiam Scripturae ullius fide probari ea certitudo et auctoritas possit? Cur Evangelium Matthaei et Lucae, potius quam Thomae et Nicodemi, Libros canonicos esse dicemus? Aut si quis neget, atque cum istis Traditionem non scriptam rejiciat, quomodo probabimus? Rursum, ubinam gentium erat Ecclesia, aut fides Ecclesiae, totis illis saeculis quibus nihil dum de fide tractatum erat per scripturam, sed per sermonem tantum? An non fuit Ecclesia Scripturis antiquior? Aut quonam Sacrae Scripturae loco scriptum probabunt isti, ut cogant nos credere nihil credendum esse, nisi quod scriptum? Quid de Baptismo infantium, de Dominico die potius quam alio in Sabbathi judaici vicem sanctificando, de Angelorum creatione, ac de aliis hujusmodi tam multis quorum certissima fides in Ecclesia, et etiamnum apud ipsos quoque haereticos [80] omnes, probatio vero per Scripturam plane nulla? Longe aliter, et praeclare ut omnia, Augustinus: «Non crederem Evangelio, nisi» Ecclesia diceret esse Evangelium..

  A023001174 

 Viden' clericos, diaconos, sacerdotes seu presbyteros, episcopos? Num animadvertis Sacrificium Corporis Christi, altare ecclesiae dedicationem, Sanctimoniales, benedictionem olei, benedictionem item episcopalem, corpora Sanctorum in pretio habita totque miraculis clara, eorumque memorias in templis? Audistine mulierem signo Crucis curatam, pauperem invocatione Sanctorum vestitum, terram sanctam in veneratione habitam, reliquias cum honore circumgestatas idque ab episcopis, et Sanctimoniales decantantes hymnos et orationes? Quid, quaeso, in Calvini Lutherive synagogis simile, qui omnia ista rident, [176] quasi per abusum et superstitionem in Dei Ecclesiam posterioribus saeculis irrepserint? Atqui tunc pura erat, sancta erat, vel fatentibus nugatoribus istis, nullaque adhuc doctrinae perversitate deformis Ecclesia.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE