A024001058
|
Cui petitioni, ut juste et rationi consonæ cum quia ad hoc et parrochianorum et prædicti R. D. Decani et dictæ ecclesiæe parrochialis rectoris loci Bonnæ accessit assensus; tum quia ex sacri Concilii Tridentini constitutionibus prædictæ vicariæ perpetuæ erectio omnino facienda fuerat, annuimus, prædictumque du Marterey in perpetuum dictæ [102] parrochialis Bonnæ vicarium eligendum, creandum et decernendum existimavimus, prout presentibus eligimus, creamus et decernimus, et prædictam ecclesiam Bonnæ dicto du Marterey, ut vicario perpetuo idoneo, conferimus et de illa etiam providemus, ipsumque de eadem sacra professione fidei quam intra duos menses in Nostris manibus emittere tenebitur.
|
A024002680
|
Quare, cum sacri Canones, nunc divina Officia persolventibus, [263] nunc animarum saluti verbo, doctrina, sacrorum administratione incumbentibus, beneficia impertienda suadeant, novissime vero sancta Tridentina Synodus speciali favore collegia quibus prima ætas pietatis ac litterarum rudimentis instituatur prosequuta, non solum ea erigenda arctissime præcipiat, verum etiam peculiares modos inducat, quibus ipsorum oneribus sublevandis, per fructuum ecclesiasticorum assignationes provideatur; Nobis quoque ita Nostrum quo fungimur in iis redditibus distribuendis munus justius obire visum est, si iis qui non in singula modo, sed in omnia simul ea quæ prædiximus, diligenter intendant, pastoralem curam in hac parte impertiamur..
|
A024002771
|
Quod a Nobis dilectus in Christo Georgius Seyffert, d'Augsburc, sacri Imperii tabellarius, expetiit, ut scilicet testatum faceremus Nos ab eo mandatum a Cæsarea Majestate decretum et emanatum ad comparendum in proxima Dieta accepisse; id quidem quia verum est, præsentibus hisce Nostris literis, manu Nostra signatis ac sigillo Nostro munitis, testatum et contestatum facere voluimus et facimus..
|
A024004372
|
Quia nullus inter venerabiles Canonicos nunc superstites invenitur qui expressam emiserit Professionem, imprimis et ante omnia, sacri Concilii Tridentini menti ac verbis inhærendo, declaramus ac decernimus omnes dictos venerabiles DD. Canonicos ad dictam Professionem explicitam teneri, eisque omnibus ac singulis qui nunc habitum Monasterii gestant annum præfigimus, qui quasi probationis [456] annus habeatur; quo elapso, statim, vel Professionem prædictam emittant, vel causas, si quas habeant, cur nolint dictam Professionem facere, Nobis exponant..
|
A024004392
|
Venerabilis autem domni Prioris aut Subprioris cura fieri debet ut unusquisque Canonicorum in novitiatu Cathechismum sacri Concilii latine vel gallice legat, et de suo profectu in lectione ejusmodi rationem reddat.
|