08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
A008001362 |
Sermonem hunc generalem de qua re melius instituam quam de hac pœnitentia, a qua, per quam et ad quam omne Evangelium? Nam, et ad hoc me movet Sanctus Joannis in cujus ecclesia, Evangelium secundum Ecclesiam Lugdunensem, Evangelium secundum Romanam Ecclesiam: Nam ex hoc eris homines capiens, et altaris majoris consecratio. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001085 |
Quintum characterem habent haeretici, Apostolicae Sedis contemptum, in quo sane excellit Lutherus prae caeteris; nam is, quodam loco, postquam omnia quae fiunt contra Ecclesiam Romanam, ad Dei gloriam pertinere dixit: «Cum autem,» inquit, «et ego unus sim de antipapis, revelatione divina ad hoc vocatus, ut dissipem et perdam et destruam regnum illud [maledictionis] cupide et habenter illo fungor officio, sicut hactenus feci.» Sed et alibi, cum defendit bellum contra Turcas esse illicitum: «Quanto rectius...,» inquit, «faceremus, si idolo Romano Caesar et Principes modum ponerent... perditionis animarum! nam, [144] ut ego prophetem semel, licet non audiar, quod scio, nisi Romanus Pontifex redigatur in ordinem, actum est de omni re Christiana;... nihil, nisi peccatum et perditionem, Papatus operari potest... Qui habet aures audiendi, audiat, et a bello Turcico abstineat, donec Papae nomen sub caelo valeat. |
||||||
A023001130 |
Cum vero tractat ille de Ecclesia Romana: «Hoc primum,» inquit, «praefari volo, me non negare, quin magnum Ecclesiae Romanae honorem deferant Veteres, reverenterque de ea loquantur.» Et paulo post: «Opinio enim illa, quae, nescio quomodo, invaluerat, fundatam et constitutam» esse «Petri ministerio, ad conciliandam gratiam et authoritatem, plurimum valebat; itaque, in Occidente, Sedes Apostolica honoris causa vocabatur.» Atqui eodem ipso loco contemnit ille, quantum potest, Ecclesiam Romanam, eamque a Petro fundatam esse negat. |
||||||
A023001457 |
Quam multa jam habetis exempla eorum qui ex vestris aliquando, et inter vestros clarissimi, fuerant; quos, in Ecclesiam Dei reversos, puduit duntaxat fecisse tardius, quod citius fieri oportuerat! Non negatis nostram esse et Romanam Ecclesiam iliam, cujus vos dicitis reformatores; ergo veram esse fatemini; alioqui Mahumetismum et Alcoranum, non Ecclesiam Romanam reformandam suscipere oportebat, si nihil nisi abusuum multitudinem et reformationem falsae Ecclesiae quaerebatis. |
||||||
A023002029 |
Omnibus qui romanam, id est orthodoxam fidem colunt, ac maxime Summi Pontificis et Principum curae, ut scilicet aut evertatur Babilon illa, aut convertatur, sed magis ut convertatur et vivat, laudetque viventem in secula seculorum.. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002039 |
Quoniam propter innumeras bellorum clades quibus hæc [201] provincia vexata ac propemodum consternata fuit, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina visitare, et quam erga Sanctam Sedem Apostolicam Romanam hactenus exhibuimus ac deinceps semper, Deo propitio, exhibituri sumus venerationem et obedientiam exteriore cultu prestare, coram et per Nos ipsos minime possumus: propterea Nos Tuam Reverentiam præcamur, ut quia jam aliorum negociorum hujus diocæsis causa Romæ versaris ista munera visitationis liminum et præstationis obedientiæ Nostro nomine obire, ne graveris. |
||||
A024003158 |
Hoc igitur modo, atque his mediis Spiritus Sanctus, firmum in me desiderium excitavit redeundi ad sanctam Romanam Ecclesiam. |
||||
A024003243 |
« Gloriosi » præterea « Principes terræ, » Sanctissimi Petrus et Paulus ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi Apostoli, quorum hic Doctor gentium, alter Apostolorum [340] Princeps, ipsiusmet Jesu Christi Vicarius, Ecclesiæ fundamentum et cujus fides numquam desinit, ac ambo sanctam Romanam Ecclesiam, caput et magistram aliarum Ecclesiarum, propria morte illustrarunt, venerabilisque Ecclesiæ Gebennensis infrascriptæ titulares Patroni, ipsam ac illius civitatem et diæcesim illarumque populum in orthodoxæ fidei professione ab omni hæresum labe innoxiam custodierunt, ab ipso fere nascentis Ecclesiæ exordio usque ad annum Domini millesimum quingentesimum trigesimum quintum, in quo (peccatis populi id exposcentibus) Sathanas, hæresum magister et artifex, omniumque malorum incensor et zizaniæ seminator, turbulentissimis hæresum motibus, civitatem ipsam ac partem illius diæcesis [conquassavit], expulso inde R mo Antistite, Reverendissimisque Canonicis ac toto clero reliquisque veræ fidei cultoribus, ecclesiis dirutis, religiosissimis imaginibus et ornamentis spoliatis, sacris vasis ereptis, Sanctorum reliquiis sparsis et conculcatis, divinis omnibus pollutis, ut exinde, proh dolor! ipsa civitas omnium hæresum fodina, bellorum intestinorum (quæ Gallias ab inde [341] vexarunt) alumna, proditorum inventrix, homicidiorum nutrix, incendiorum et rapinarum sentina, sceleratissimorum totius Europæ asilus, omniumque malorum quæ hanc patriam Sabaudiæ et finitimas provincias vexaverunt et vexant origo, non immerito ab omnibus censeatur et veraciter existat.. |