Mot «Reviviscere» [3 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003157 

 Sicque cœpit in me reviviscere patriæ spiritalis revisendæ desiderium cum apud me non rarò dicerem tacitus: Quot mercenarii in domo Patris mei abundans panibus, ego autem hic fame pereo! Subinde incidi in lectionem Centuriarum Illirici, quas quidem diligenter pervolvi, maximeque ex ea lectione in proposito confirmatus sum; nam inde perspexi eamdem nunc esse fidem Ecclesiæ Romanæ quæ fuit omnibus præcedentibus sæculis ascendendo usque ad Apostolorum ætatem; et eo maximè nomine omnes omnium sæculorum Doctores a Centuriatoribus reprehendi capite quarto singularum centuriarum quod eam doctrinam in suis scriptis tradiderint quæ nunc ab Ecclesia Romana retinetur.

  A024003244 

 Nobis infrascriptis spem certissimam ministrant, si iisdem vivificæ Crucis signo et sacratissimæ Virginis Mariæ ope et opera, ac Beatissimorum Petri et Pauli Apostolorum suffragiis imploratis, ad Deum ipsum, omnis pietatis auctorem, qui etiam cum ulciscitur est misericors et sicut impœnitentibus est destrictus ita conversis pius et pacificus, soletque emendatos in præsenti vita a tribulationibus liberare et in futura ad æterna gaudia perducere; cum cordis compunctione, gemitu et humilitate, orationibus, jejuniis, frequenti peccatorum confessione, Eucharistiæ sumptione, aliisque piis et charitativis vereque Christianis officiis convertamur, ipse, qui etsi clementissimus, tamen vult rogari, vult cogi, vult quadam importunitate et assidua deprecatione vinci, nos ab omni hæreticorum vexatione, militum [342] incursionibus et depredationibus, fame qua premimur, morbis quibus vexamur, bellis quibus urgemur, et aliis periculis qui jam præ foribus sunt, eripiet et liberabit; ac extinctis ab ipsa civitate, publicis sui ipsiusmet Dei, naturæ humanæ et hominum hostibus, inibi sacram religionem Catholicam reviviscere faciet, nosque infrascriptos, in pristinis sedibus propriaque ecclesia (e quibus, ut præmittitur, expulsi in hoc oppido Annessiaci, amplius quam per quinquaginta annos, quasi advenæ et peregrini, in mendicata ecclesia resedimus) restituet et reintegrabit..


26-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXVI-Vol.5-Opuscules.html
  A026000818 

 VI]: Ceux qui ont autrefois esté morduz des chiens enragés ou des serpens, encor quilz soyent gueris rengregent les playes de ceux qui en sont malades a s'approcher seulement d'eux. Quam facilis est casus eorum qui cum peccatoribus versantur! Nemo habitare debet cum iis cum quibus semel peccavit, nisi cauté, nam plagæ etiam obductæ reviviscere et recrudescere faciunt vulnera..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE