11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000732 |
Duo maxime nunc præstabo, Amici charissimi: alterum quidem ut vestris litteris quibus non ita pridem auctiorem me sane fecistis et jucundiorem respondeam; alterum vero ut quoniam sentiunt ex iterata lectione detrimentum, hac eadem epistola, recentes a vobis expetam, cum eadem utrumque ratione nitatur.. |
||
A011003435 |
Ad priores vix habeo quid respondeam; namque de Guichardo nostro, si repetam liberatum eum à latronibus, casumque illum moderatè, ut debuit, pertulisse, nihil novi dixerim, nisi quòd suis ille ad me literis idipsum testatus est, quod ego ex hominis moribus mihi perspectissimis jam satis per me conjiciebam, quorum testimonium mihi multò certiùs est quàm literarum.. |