A024004518
|
Nos itaque, Episcopus Gebennensis, commissarius Apostolicus præfatus, ad infrascripta exequenda specialiter deputatus, attendentes hujusmodi petitionem esse justam rationique consonam, volentes mandata Apostolica ad Nos directa, ut tenemur, liber exequi, quia Nobis notorium est eam ædificiorum dicti monasterii partem quæ pro illius Abbatis [468] habitatione et jurisdictionis ad dictum monasterium spectantis exercitio reservata et assignata erat, et ne ipse Abbas et sua familia Monachorum nunc in dicto monasterio existentium observantiæ disciplinæ ullo modo impediret, cessisse, juxta contractum inter eumdem Abbatem et Monachos prædictos initum, quibus se pro dicta ecclesia amplianda et dividenda intra tres annos obligavit, ut Monachorum et parrochi Officia sine alterutrius impedimento possent celebrari.
|