Mot «Requireret» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001129 

 Nec id in re aliqua levi, sed in gravissimis fidei nostrae articulis: puta, in quaestione de libero arbitrio, in qua dicit Latinos arroganter, «Graecos vero arrogantius» locutos fuisse; de persona Mediatoris, in qua Veterum errorem inexcusabilem esse contendit; de concupiscentia, ubi uno Augustini testimonio totius antiquitatis sensum contineri dicit, mox ab eo se dissentire profitetur; in quaestione de satisfactione omnes Veteres «aut lapsos esse, aut aspere ac dure locutos» pronunciat; in quaestione de precibus pro defunctis omnes Veteres «in errorem» abreptos esse; in quaestione de merito vetustos Doctores pessime sinceritati fidei consuluisse; item peccasse antiquitatem «immodica severitate, quod in Episcopo caelibatum» requireret; in quaestione de paenitentia «excusari nullo modo» posse «immodicam Veterum austeritatem;» in quaestione de Quadragesima, veteres Patres superstitionis quaedam semina jecisse, ac «mera χαχοζηλία: et superstitionis plena» laborasse.

  A023001441 

 Nec est quod ex Aristotele aut aliis prophanis auctoribus propositionem hanc pluribus exagitemus; [vellem potius iis rationibus quae jurisconsultum decent et quas Jurisprudentia nostra facile suppeditaret, totam rem hanc pro dignitate tractare, si tanto abundaremus otio quantum materiae [233] amplitudo et abundantia requireret.] Satis sit, quod nulla unquam, apud Christianos, sine legibus administrata est respublica..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE