22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000429 |
Secundo probatur: Deo non placet damnatio aut reprobatio ut reprobatio est, maxime quatenus dicit privationem, sed tantum quatenus justa est; at justa esse non potest sine ordine ad culpam, ut per se patet: ergo neminem reprobat sine ordine ad culpam, non ad culpam non praevisam, quia ad non praevisum nihil ordinare possumus, ergo ad culpam praevisam. |
||
A022000432 |
In hanc + sententiam notandum est: Primo, posse [57] forsan hanc sententiam, quod scilicet praedestinatio fiat sine praevisis operibus, reprobatio autem minime, hoc modo explicari, ut Deus primo det cunctis hominibus auxilium sufficiens; deinde, cum videat multos eo non utentes, hos reprobet; alios vero, tam utentes quam non utentes, per media efficacia salvet: ita ut inter non utentes, quosdam damnet, alios efficaciter a praecipiti damnationis cursu retrahat. |