A023001173
|
Videbis et Sanctimonialem segritudine gravissima laborantem; cumque desperaretur, ad eandem memoriam fuisse allatam ejus tunicam; sed interim defunctam aegrotam, relata tamen tunica, et operto ea cadavere, spiritu recepto revixisse.
|
A023001414
|
Secunda est propositio Lutheri jam a nobis in praecedentibus relata: «Circumstantiarum omnium quae peccata [226] aggravare communi omnium hominum sensu et opinione creduntur, nullam penitus esse distinctionem;» nec magis peccare illum qui incestum cum filia vel sorore, quam qui cum vidua extranea vel cum meretrice commiserit; nec eum qui patrem aut matrem aut principem, quam qui inimicum occiderit.
|