Mot «Regatur» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001441 

 Sexta propositio est Lutheri (promiscue enim de Luthero et Calvino loquimur, quia parum inter eos distare arbitramur): «Nuliam rempublicam legibus foeliciter administrari.» Cum enim id ex ejus assertionibus doctores nostri [232] collegissent eique tanquam errorem absurdissimum objicerent, ille non modo non negavit, sed diserte affirmavit suaeque affirmationis rationem his verbis reddidit: «Hoc,» inquit, «docet experientia.» Quaenam vero experientia, Luthere? An forte rempublicam aliquam vidisti, audivisti, legisti, sive monarchicam, sive aristocraticam, sive democraticam, quae legibus non regatur et dirigatur? An tu fortasse melior politicus es et prudentior Deo Opt.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003350 

 Ea ab omnibus censetur respublica et familia bene ordinata, quæ capite et membris componitur: alioquin, quomodo consistere posset? Ut igitur hæc nostra Confraternitas, pie instituta et devote erecta, perpetuo duret et permaneat, ac juste et sancte regatur omnisque confusionis aura aboleatur, nos infrascriptos officiales perpetuos, hac prima vice die decimatertia hujus mensis, per nos, in prima congregatione tunc convocanda, nominandos; et deinde, singulis annis, die proximiori calendis Septembris non impedita, in generali congregatione mutandos, constituimus et deputamus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE