11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001368 |
Habebis a me quam primum caput unum meorum adversus hæreticos Commentariorum, in quo quam veri non Ecclesiæ sed antiquarum hæresum sint reformatores conabor ostendere. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001035 |
Ut merito verbis Tertulliani urgere liceat apostaticos istos reformatores: «Qui estis» vos, aut «unde venistis?» Quis vos misit evangelizare? «Edant,» inquit ille, «origines ecclesiarum suarum, evolvant ordinem episcoporum suorum.» Quin etiam verbis Lutheri, qui de vocatione ab Apostolis instituta tractans: «Est igitur,» inquit, «non contemnenda vocatio, neque enim satis est habere Mot et puram doctrinam; opportet etiam ut vocatio certa sit, sine qua qui ingreditur ad mactandum et perdendum venit; nunquam enim fortunat Deus laborem illorum qui non vocati sunt; sic hodie fanatici spiritus nostri habent verba de fide in ore, tamen nullum fructum faciunt.» Et ibidem: «Diabolus [140] incitare solet suos ministros, ut non vocati currant et praetextant zelum.». |
||||||
A023001060 |
Quam vero impudenter Ecclesiasticam auctoritatem novatores nostri omnes conculcaverint, vel ex hoc solo maxime apparet, quod omnes, ore uno, errasse illam, defecisse et apostatasse proclamant, ut nimirum se reformatores aut instauratores Ecclesiae possint et audeant appellare. |
||||||
A023001175 |
Sane, qui ista omnia purae et sanctae Ecclesiae exercitia, ornamenta et opera, tanquam prophana contempserunt et abjecerunt, quales, Deus bone, sunt reformatores! An non verius deformatores dicendi sunt, et ab omnibus tanquam inepti et impudentes novatores habendi, exsibilandi, explodendi? Bene jam olim Tertullianus: «Solemus haereticis, compendii gratia, de posterioritate praescribere.» Quidni ergo etiam nostris praescribamus?. |
||||||
A023001457 |
Quam multa jam habetis exempla eorum qui ex vestris aliquando, et inter vestros clarissimi, fuerant; quos, in Ecclesiam Dei reversos, puduit duntaxat fecisse tardius, quod citius fieri oportuerat! Non negatis nostram esse et Romanam Ecclesiam iliam, cujus vos dicitis reformatores; ergo veram esse fatemini; alioqui Mahumetismum et Alcoranum, non Ecclesiam Romanam reformandam suscipere oportebat, si nihil nisi abusuum multitudinem et reformationem falsae Ecclesiae quaerebatis. |