22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022001269 |
Supplicat Sanctitati Tuae humiliter, uti unionem illam relaxare et penitus abrogare dignetur, quo beneficia illa omnia, qusecumque tandem sint, curionibus, rectoribus, concionatoribus, reparationibus aliisque ad conservadam religionem sanctam necessariis oneribus applicentur [191], quandoquidem Serenissimus Allobrogum Dux, qui ejus Militiae Magnus Magister est, suum in eam rem consensum praebet, licentiam eidem Episcopo concedendo instituendi paraeciales rectores beneficiaque distribuendi, prout viderit necessarium esse, necnon tres validos concionatores e quovis Ordine seu Religione eligendi.. |
||||||||||
A022001428 |
Sexto: illisque ab iisdem Ordinariis, de rectoribus [214] et pastoribus, juxta Concilii Tridentini et alias canonicas sanctiones.. |
||||||||||
A022002160 |
Ita tamen, quod cumprimum eorumdem balliagiorum et locorum recuperatorum homines veritatis lumen, commiserante Domino, recepissent, in quacumque ipsorum parte contingeret, parrochiales ecclesiae et alia ecclesiastica loca ad exercitium curae animarum idonea, ab Ordinariis locorum quibus illa suberant, cum dote non minore quinquaginta ducatorum annuatim, de proprietatibus bonorum praedictorum ad justum [et] competentem numerum instituerentur, illisque ab iisdem Ordinariis de rectoribus et pastoribus idoneis, juxta Concilii Tridentini dispositionem et alias canonicas sanctiones provideretur, et aliter prout in Litceris Apostolicis in forma Brevis, sub Annulo Piscatoris, sub datum videlicet XIII mensis Junii millesimo quingentesimo septuagesimo nono, Pontificatus sui anno octavo, quarum tenores pro expressis haberi volumus plenius continetur.. |
||||||||||
A022002163 |
Sed quia ipsis rectoribus sic deputandis, ut illorum muneri sedulo et absque alia rei familiaris distractione satisfaciant, congrua sustentatio assignanda esset, et si ipsi rectores a praedictae Militiae Militibus sustentandi, aut portio quinquaginta ducatorum, ut praefertur, eis per ipsos Milites assignanda venirent, ilii proculdubio in eo quod eorum victui necessarium foret, seu praedictorum quinquaginta ducatorum exactione ab iisdem Militibus procuranda, plus temporis quam in eorum muneris et officii exercitio impenderent; si unio per Gregorium, praedecessorem, dictae Militiae, ut praefertur, facta, in totum perpetuo dissolveretur, ac revocaretur et annullaretur, ipsorumque beneficiorum unitorum hujusmodi fructus in praedictarum parrochialium ac aliarum ecclesiarum utilitatem et reparationem, earumdem parrochialium rectorum congruam sustentationem, arbitrio tuo; necnon trium aut plurium insignium secularium, vel cujusvis Ordinis regularium, verbi Dei praedicatorum et concionatorum, in eisdem balliagiis manutentionem converterentur; ex hoc profectio ipsorum conversorum in Christi fide perseverationi earumdemque animarum saluti divinique cultus incremento et manutentione ut plurimum consuleret et, annuente Domino, aliud balliagium de Gex ad eandem conversionem, ex continuo vicinorum ita piorum operum exercitio, magis ac magis in dies invitaretur: propterea Nobis humiliter [330] supplicari fecisti, ut in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur.. |
||||||||||
A022002164 |
Nos igitur, qui Catholicae fidei propagationem, quantum cum Domino possumus, procurare non desistimus, Litterarum dicti Gregorii, praedecessoris, tenores praesentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Fraternitati Tuae, unionem, annexionem et incorporationem, extentionem, ampliationem et decretum in praedicti Gregorii, praedecessoris, Litteris contenti, de praedicti Caroli Emanuelis, Ducis, consensu, Apostolicam auctoritatem perpetuo dissolvendi, dismembrandi, revocandi et annullandi, ac parrochiales ecclesias supradictas restituendi, seu de novo erigendi et instituendi, ipsorumque beneficiorum fructus, redditus et proventus praedictarum ecclesiarum rectoribus illarumque reparationibus; necnon octo presbyterorum secularium qui in ecclesia parrochiali oppidi de Tonon, quod insigne est, divinis officiis et servitiis Sacramentorumque administrationi insistant, et trium ad minus magis eruditorum, et tam secularium quam cujusvis Ordinum regularium, arbitrio tuo eligendorum, verbi Dei praedicatorum, in eisdem balliagiis manutenendorum sustentationi et alimentis etiam pcrpetuo applicandi et appropriandi; praedictosque Milites, seu eorum Magnum Magistrum pro tempore existentem ex praedictorum beneficiorum tunc, ut praefertur, unitorum fructibus, redditibus et proventibus generaliter aut particulariter ab ipsarum ecciesiarum rectoribus, aut monasteriorum Abbatibus, aut prioratuum Prioribus, seu aliis quibuscumque, nihil unquam petere aut praetendere, seu lite desuper et causam quomodolibet et quovis pratextu aut colore movere ullatenus posse decernendi, sed perpetuum illis desuper silentium imponendi, Tibique de illis, ad effectum praemissum, libere et omnino disponendi in omnibus et per omnia perinde ac si eadem unio, annexio et incorporatio eis seu eorum Militiae facta non fuisset, et plena eorumdem beneficiorum dispositio ad Te spectaret hac vice dumtaxat, auctoritate Apostolica, tenore praesentium licentia et facultatem concedimus et impartimur.. |
||||||||||
A022002167 |
Praeterea Tibi, rectoribus earumdem aut aliarum parrochialium ecclesiarum tuae diaecesis congruam portionem super decimis et primitiis quse in eorum parrochiis percipiuntur ab Abbatibus et Prioribus, etiam extra visitationem, omni oppositione et appellatione remotis, assignandi, necnon aliis aliarum parrochialium ecclesiarum dictae diaecesis rectores magis habiles et idoneos ad id tamen voluntarios ad annum, seu aliud tempus Tibi benevisum, non tamen ultra biennium, qui curam ipsorum animarum gerant de eorum propriis ecclesiis relictis, seu his vicariis ad curam exercendam idoneis et approbatis: ita quod rectores ad aliam residentiam in dictis eorum ecclesiis ad annum, seu alio tempore durante, faciendam minime teneantur, amovendi, et ad dictas ecclesias praedictorum balliagiorum per praedictum tempus, attenta sacerdotum ad hoc habilium et sufficientium penuria, in illis partibus vigente transferendi licentiam pariter concedimus et indulgemus.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023002225 |
FRANCISCUS DE SALES, Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, dilectissimis in Christo [349] et Reverendis ecclesiarum parrochialium diaecesis Gebennensis Rectoribus, salutem aeternam.. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001149 |
Quod cum dicti loci parrochialis ecclesia, quæ ab ea de Cranves dependet ac illi perpetuo unita esse dignoscitur, rectorque modernus dictarum parrochiarum pridie mortuus fuerit et sic per ejus obitum ambæ prædictæ parrochiales ecclesiæ vacent, ob cujus defectum animarum cura [112] in dicta ecclesia de Sales minus exacte et decenter ab unione hucusque exercita fuerit, et cum nimio parrochialium dictæ ecclesiæ de Sales incommodo sancta Ecclesiæ Sacramenta ipsis administrata fuerint; necnon quod ejusdem parrochialis ecclesiæ fructus et obventiones ad satis commodam unius rectoris sustentationem sufficiant, et quod si hujusmodi parrochialium unio dissolveretur fructusque earumdem qui separati et sejuncti sunt, cuilibet earum futuris rectoribus in posterum applicarentur et appropriarentur; inde parrochianis parrochialium prædictarum ecclesiarum respectivæ spirituali consolationi divinique cultus augmento, necnon ipsius parrochialis ecclesiæ de Sales decori et venustati plurimum consulerentur, et ambarum annui redditus tutius conservarentur, imo et augerentur:. |
||
A024001150 |
Illarumque respective fructus ab invicem pariter dismembramus, segregamus, eidemque parrochiali ecclesiæ de Sales fructus ipsius qui a parrochialis ecclesiæ de Cranves fructibus separati et sejuncti dignoscuntur, applicamus et annectimus, atque perpetuo incorporamus; ita quod posthac liceat futuris rectoribus dictæ parrochialis ecclesiæ de Sales, qui a Nobis aut successoribus Nostris, seu Sede Apostolica in posterum legitime provisi fuerint uti, potiri et libere gaudere, ac in suos usus et utilitatem convertere absque licentia futuri rectoris ecclesiæ de Cranves et successorum in ea; ac alias in omnibus et per omnia quæ sunt proprii rectoris munia, officia et onera (ad quæ etiam eum teneri volumus) subire possit, valeat et debeat, concedimus et investimus; utque piis, quanto citius, patroni [et] communitatis loci de Sales votis consulamus, et hujusmodi dissolutio suum sortiatur effectum.. |