24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000431 |
Ad certiorem autem solutionem dicti census centum quinquaginta florenorum quolibet anno, rectori pro tempore existenti et legitime proviso, hypotecat et obligat omnia bona in ducatu [31] Chablasii nunc et in posterum existentia ad se suosque legitimos successores pertinentia; ita tamen, quod sibi ac dictis suis successoribus licitum sit, ut quandocumque voluerint dictum censura centum quinquaginta florenorum redimere, mediante tamen solutione duorum millium florenorum ejusdem monetæ, in usum ipsius capellæ et rectoris perpetuo applicandorum. |
||||||||||
A024000432 |
Inhibentes rectori parochialis ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis, ac aliis quibuscumque ejusdem ecclesiæ clericis, necnon scindicis oppidi Thononii, omnibus et singulis parrochianis, ne in constructione dictæ capellæ, dotatione, jurispatronatus ac sepulturæ usu, sibi aut suis quibuscumque successoribus quovis modo dare audeant impedimentum. |
||||||||||
A024000457 |
In corroborationem autem hujusmodi dotationis viginti quinque florenorum, obligant et hypotecant omnia bona sua et suorum donec in pratis, agris aut vineis per eosdem nominatos fundatores aut eorum legitimos successores emptis, et censum hujusmodi viginti quinque florenorum quotannis reddentibus ipsi rectori legitime providerint, volentes preterea ut in [36] postero se suosque legitimos successores cujuscumque sexus ibidem tumulari et sepeliri. |
||||||||||
A024000457 |
Quare, ad Dei honorem, Beatæ Mariæ ac omnium Sanctorum, et maxime ad nomen eorundem Deiparæ Virginis et Beati Claudii, eandem capellam reedificare in ipsa ecclesia et eodem loco proposuerunt, si modo id Nobis ita expedire videatur; eique jocalia, calicem et alia ad sacrum Missæ officium celebrandum necessaria ministrare, censumque [35] vigiliti quinque florenorum quotannis rectori parrochialis ecclesiæ Alingiorum pro tempore existenti applicandorum, dabunt et solvent. |
||||||||||
A024002223 |
Sanctæ Agathæ Rumilliaci Rectori. |
||||||||||
A024002578 |
Nos igitur, huic petitioni, ut justæ et rationi consonæ, annuentes, et quia ad hoc Scindicorum et Consiliariorum oppidi Clusarum qui dictarum capellarum sunt patroni intervenit assensus, prædictas capellas Leprosoriæ et Beatæ Mariæ Pietatis dicti oppidi Clusarum, cum illorum juribus, proventibus et [255] pertinentiis, Collegio et clero erecto prædictis dicti oppidi Clusarum uniendas, annexandas (sic) et incorporandas duximus, prout præsentibus unimus, annexamus (sic) et incorporamus cum prædictis juribus, iructibus, redditibus et pertinentiis; ita quod clero, rectori et Collegio prædictis liceat dictarum capellarum, Collegio et clero erecto prædictis dicti oppidi Clusarum, ut præmittitur, unitarum, cum dictas capellas quovismodo vacare contigerit, realem, actualem et corporalem possessionem libere et licite apprehendere nullius alterius licentia super hoc minime requisita, necnon fructus in suos usus et utilitatem convertere conditionibus, astrictionibus et conventionibus in dicta fundatione insertis observatis et observandis, officio debito et consueto, per præsbiteros dicti cleri et in dicto clero successores, juxta prædictas fundationes celebrando.. |