Mot «Recordationem» [3 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003178 

 Rem faciemus, ut confido, parentibus gratissimam, mihi verò tanto jucundiorem quanto suaviorem apud vos experiar, non tantùm nominis tui recordationem, sed ipsam quoque penè expressam in materna facie vultus tui imaginem..


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014002109 

 Quod a me petiit vir clarissimus Dominus Ludovicus Bonierius, ut filium suum Laurentium, optimae indolis adolescentem, tibi pro tua in me benevolentia commendarem, non debui neque potui praetermittere; tum quia is mihi amicissimus semper extitit, tum etiam quia hac data occasione mei apud te recordationem excitabo, et [249] simul obtestabor ut quem hactenus non solum dilexisti, sed dilectionis etiam perenni signo cohonestasti, deinceps impense diligere ne desinas..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000511 

 Exposuit Nobis dilectus et venerabilis vir dominus Jacobus Alberon, curatus Castellæ in Boviciarum, se, suis expensis, in sua parrochia, juxta viam publicam, oratorium extruxisse, de R mi in Christo Patris prædecessoris Nostri licentia, ut scilicet viatores, ea quasi admonitione excitati, levi flexu dimittentes ex itinere terrestri, in cælestis Patriæ recordationem deducerentur, et Deum omnipotentem piis aliquot orationibus adorarent, idque facilius fœliciusque successurum si aliquibus Indulgentiis et remissionibus fidelium mentes allicerentur..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE