Mot «Ramaricomontis» [2 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024004895 

 Universis et singulis presentes visuris et audituris notum facimus et attestamur, Literas Apostolicas in duplicato, in forma Brevis, sub Annulo Piscatoris, Sanctissimi [502] Domini nostri Papæ Pauli Quinti, sub datum Romæ, apud Sanctam Mariam Majorem, die decima nona Octobris, millesimo sexcentesimo decimo tertio, Pontificatus ejusdem SSmi Papæ Pauli anno nono, Nobis pro parte RRrum Decanæ et Canonissarum Collegiatæ ecclesiæ Sancti Petri, oppidi Ramaricomontis, Tullensis diocæsis, porrectas, omni qua decet humilitate et reverentia recepisse, hujusmodi sub tenore videlicet, a tergo dictarum Literarum: [503].

  A024004897 

 « Nuper per Nos accepto quod Collegiata ecclesia Sancti Petri oppidi Ramaricomontis, Tullensis diocesis, quæ Nobis et Apostolicæ Sedi immediate subjecta existit, et in qua, ut asseritur, præter dilectas in Christo filias inibi Abbatissam, quæ duntaxat Ordinem [504] Sancti Benedicti profiteri consuevit, ac Canonissas, alios sæculares clericos canonicatus et præbendas, seu alia beneficia ecclesiastica obtinentes et unum Capitulum facientes esse etiam asseritur, visitatione et reformatione, præsertim circa statum hujusmodi Canonissarum et Canonicorum unum Capitulum constituentium, et forsan eodem choro psallentium, indigebat; Nos venerabilibus Fratribus Archiepiscopo Corintiensis et Episcopo Tullensi, ac [505] tibi, Episcope Tripolensis, motu proprio et ex certa scientia Nostra ac de Apostolicæ potestatis plenitudine, per alias Nostras in simili forma Brevis expeditas Literas commisimus et mandavimus quatenus Archiepiscopus Corinthiensis et Episcopus Tullensis, ac Tu, Episcope Tripolensis, seu illi duo, aut alter eorum tecum conjunctim procedentes, ecclesiam prædictam, tam in capite quam in membris, semel tantum visitarent, ac in ipsius Abbatissæ et Canonissarum, necnon Canonicorum, presbiterorumque et clericorum dictæ ecclesiæ inservientium, vitam, mores, ritus et instituta diligenter inquirerent, ac Evangelicæ et Apostolicæ doctrinæ sacrorumque Canonum et generalium Conciliorum decretis et sanctorum Patrum traditionibus inhærendo; quæcumque mutatione, correctione, emendatione, revocatione et renovatione indigere cognoscerent, ac præcipue statum prædictum, reformarent, mutarent, corrigerent ac etiam de novo conderent; condita sacris Canonibus et Concilii Tridentini decretis non repugnantia confirmarent, abusus quoscunque tollerent, bonas et laudabiles institutiones, regulas et ecclesiasticam disciplinam, ac in præmissis divinum cultum ubicumque excidisse comperissent modis congruis restituerent et reintegrarent; ipsasque Abbatissam, Canonissas et Canonicos, necnon presbyteros et clericos prædictos ad debitum et honestum vitas modum, et ad statum sacris Canonibus et Concilio Tridentino prædictis conformem revocarent; et quicquid statuissent et ordinassent, observari facerent, ac inobedientes, per censuras et pœnas [506] ecclesiasticas aliaque opportuna juris et facti remedia, cogerent et compellerent, et alia prout in dictis Literis, quarum tenorem præsentibus pro expresso habere volumus plenius contineri..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE