11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000444 |
Appetente et imminente jam tremendo illo ac, uti Chrisostomi verbo loquar, horrendo mihi tempore, quo ex Antistitis placito, id est, Deo volente tantum, non enim alio ad Dei voluntatem explorandam utor interprete, postquam per omnium Ordinum gradus sacratissimos iter hucusque feci, tandem ad augustissimum Sacerdotii apicem evehendus sum, committendum non duxi quominus te de hac mea tanta (sic) tam excellents honoris et boni expectatione admonerem, ne tanta te inscio in re tua fiat mutatio. |
||||||
A011000894 |
Quæ mihi causa fuit hactenus quominus tuam humanitatem, gravissimis semper studiis vel occupationibus intentam, litteris aliquot meis provocarem, observantia nimirum summa ac præcipua qua te veneror ac suspicio, ea me nunc ad scribendum peculiari jure compellit. |
||||||
A011001002 |
Frequentioribus concionibus impedior quominus justam operam possim impendere Meditationibus nostris in hæreticos. |
||||||
A011001195 |
Virtutis is est splendor, quod tu omnium minime ignoras, Pater observandissime, nullis ut locorum intervallis [140] impediri possit quominus et videatur ipsa, et eos a quibus possidetur suo lumine reddat omnibus qui vel virtutis nomen tantum honorant conspicuos et amabiles. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001670 |
Successor is fuit FRANCISCUS DE SALES, (quid enim laudibus ejus efficere debet quod vivat, meque fraterno et amore et nomine prosequatur, quominus a me nominetur, qui ab omnibus laudatur?) non modo splendore generis inter nobiliores totius patrise familias clarissimus, sed etiam doctrinae ac, quod primum est, pietatis et conspicuae innocentiae gloria perillustris; jurisconsultus (nam et hoc ad rem nostram pertinet) ipso etiam Senatus nostri judicio eximius, theologus vero inter doctissimos quosque subtilissimus, et inter subtilissimos scientissimus; praedicator etiam non solum disertissimus, quod ei cum multis commune est, sed etiam, quod cum perpaucis, eloquentissimus; scriptor vero, sive Latina sive Gallica lingua scribendum habeat, elegantissimus, et venustatis aeque ac succi plenus; is denique, quem non aliter aut melius pro dignitate laudare possim, quam si impetrem, ut sufficiat nominasse. |
||||
A023001673 |
Sed cum ad collapsas res quasque maximas reparandas non aliud aptius remedium esse credatur, quam si omnia quantum fieri potest ad initia sua revocentur, non despero fore, ut quemadmodum sola fere posteriorum Episcoporum incuria viam haeresibus patefecit ad audaciam, ita novo tanti Episcopi exempio plane efformato ad prototypum illum veterum Episcoporum, victi sine bello haeretici tandem resipiscant, nec diutius reluctentur, quominus liceat nobis impetrare a divina misericordia quod Ecclesia Dei, tot lachrymis perfusa non desinit a Sponso suo flagitare, ut tam graviter misereque agitatam per tot annos Petri naviculam, sedatis fluctibus, brevi conquiescere omniumque Christianorum Pastorem unum, sub uno Christo, qui divisus non est, et ovile unum factum esse videamus. |
||||
A023002021 |
Quominus autem id fiat causa haec est: plerumque semper illorum locorum decimae ad Abbates et Monasteria spectant, quibus scilicet tunc attribuebantur, cum promptuaria spiritualia Monasteriorum plena essent, eructantia ex hoc in illud, et monachi, velut oves fætosæ, abundarent in egressibus suis. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002218 |
Quia nobilis vir Prosper de Mareste sponsalia juramento confirmata contraxit cum Georgia Blanc, et postmodum dicta sponsalia etiam voto in extremo vitæ periculo constitutus item confirmavit, ut Nobis sancte et religiose affirmavit: propterea Nos, memores satius esse placere Deo quam hominibus, tibi committimus, ut si nullum impedimentum exstare constiterit quominus matrimonium illud promissum, juratum et voto sancitum celebrari queat, tu illud celebres in facie sanctæ matris Ecclesiæ; ita tamen ut non statim de eo rumor fieri possit, [219] quod cupimus propter causas Nobis a dicto nobili de Mareste expositas, in cæteris omnibus dispensantes. |
||||||
A024002340 |
Notum facimus et testamur, dilectum Nobis in Christo D. Alexandrum Gauttier, dominum de Beauregard, Parisium, hac ipsa die coram Nobis comparuisse, ac post debitam [227] hæresum omnium, maxime vero Calvinianæ abjurationem, a Nobis, pro potestate Nobis ab Illustrissimo D. Cardinali de Retz, Episcopo Parisiensi, facta, absolutionem a censuris quibus propter dictam hæresim innodatus erat, absolutionem legitime recepisse, ut nihil deinceps obstet, quominus ab omnibus vere Catholicis tamquam vere Catholicus habeatur, excipiatur, diligatur et honoretur.. |
||||||
A024002682 |
Mandantes universis et singulis præsbiteris, clericis, notariis et aliis hujus diocæsis ad id ex parte dicti Collegii requirendis, ut ipsum seu ejus procuratores in dictæ ecclesiæ possessionem inducant; inhibentes singulis et universis, quantum possumus districte, in virtute [266] sanctæ obedientiæ et sub excommunicationis pœna quam ex nunc prout tunc infligimus, sex dierum spatium, duos videlicet pro primo, duos pro secundo et reliquos duos pro tertio termino ad id assignantes, ne dictis Religiosis, vel eorum procuratoribus, ullo modo obsistant, quominus dictam possessionem libere adipisci, et adeptæ pacifice insistere valeant.. |
||||||
A024003162 |
Qui postquàm mihi significavit, singulari Sanctissimi Domini nostri Pauli Pontificis maximi clementia, mihi Ecclesiæ sinum aperiri, nihil cunctandum ratus sum quominus ex pestilenti illa lacuna emergerem, et tantum mihi oblatum beneficium avidè complecterer.. |