Mot «Quavis» [9 fréquence]


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018004101 

 Nonobstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, necnon Monasterii et Ordinis prædictorum, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, privilegiis quoque indultis et litteris Apostolicis in contrarium præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis.

  A018004101 

 Nos igitur, qui Divini cultus augmentum et Christianæ religionis propagationem sinceris desideramus affectibus, prædictum Carolum Emmanuelem, Ducem, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum præsentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Fraternitati Tuæ per præsentes committimus et mandamus quatenus, si est ita, in prædicta domo, si et postquam illa ad formam Monasterii reducta, et debita clausura munita, sacraque et profana suppellectili luculenter instructa, illique tot census, redditus, proprietates et bona stabilia, quorum annuus valor ad competentem Monasterii dotem, ac illius Abbatissæ, seu Priorissæ, et Monialium congruam sustentationem onerumque illis incumbentium supportationem sufficiat, perpetuo dotata et assignata fuerint, unum Monasterium Monialium Ordinis Sancti Augustini, cum ecclesia, campanili, campanis, cœmiterio, claustro, refectorio, dormitorio, hortis, hortalitiis cæterisque officinis et membris necessariis pro una Abbatissa, seu Priorissa, et competenti Monialium numero quæ inibi, juxta regularia ejusdem Ordinis instituta, sub illius regulari habitu Altissimo perpetuo famulentur, Divinisque laudibus insistant, ac alias in omnibus et per omnia, ad instar aliorum Monasteriorum Monialium dicti Ordinis, perpetuo, sine alicujus [424] præjudicio, auctoritate Nostra Apostolica erigas et instituas.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001279 

 Supplicat idcirco Sanctitati Tuae, uti ei licentiam dignetur impertiri iis curionibus congruam assignandi portionem, etiam extra visitationem generalem, super decimis, primitiis et oblationibus ab Abbatibus, Prioribus aliisve ecclesiasticis possessis, prout judicabit necessarium, non obstante oppositione quavis vel appellatione.

  A022001294 

 Supplicat Sanctitati Tuae, uti eum ab omni et quavis decimarum Sabaudiae Duci concessarum solutione dignetur eximere, partem illam quae ei convenit, in alios Allobrogicos Episcopos, vel beneficia possidentes, multo se ditiores et minus oneratos, remittendo..

  A022001308 

 Quapropter supplicat Sanctitati Tuae, uti commissionem alicui ex ultramontanis Praelatis de rebus omnibus bene instructo dignetur dare, qui cum duobus ex Societate Jesu, vel Capucinorum Ordine Patribus, addito etiam [198] brachii saecularis auxilio, si opus fuerit, debeat possitque libere et absolute ejusmodi Monasteria visitare, et in veterem ordinem reducere, et inobedientes corrigere, et rebelles coercere, prout expedire viderit ad animarum ipsorum salutem populique consolationem, appellatione quavis neglecta et oppositione; quandoquidem illorum Monasteriorum Superiores hujusmodi dissolutiones ferunt et patiuntur, eo quod remedium nullum adhibeant..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000458 

 [Si] modo ei censum viginti quinque florenorum in ipsius usum quotannis solvatis, jocalia et alia ad sacrum Missæ officium suppeditetis, quibus prestitis, predictus rector unam parvam Missam defunctorum diebus Lunæ quavis hebdomada celebrare tenebitur, ita nihilominus, quod si dictam Missam per tres continuas septimanas omiserit aut omitti permiserit, censum hujusmodi pauperibus [37] erogemus.

  A024000488 

 Inhibentes propterea omnibus hujus diæcesis Gebennensis presbyteris, scindicis ac parrochianis dictæ ecclesiæ, ac [40] aliis quibuscumque, sub excommunicationis et quingentarum librarum gebennensium pœnis, ne te in regimine dictæ ecclesiæ, Sacramentorumque collatione, ac etiam fructuum administratione, quomodolibet impedire audeant; imo, per Nos sic coadjutorem constitutum et deputatum recipiant et admittant, oppositione et appellatione quavis non obstante, et sine earumdem præjudicio..

  A024003314 

 Igitur, ubi primum aliqua lis seu discordia inter confratres, quantumvis minima, ex quavis causa prodibit et orietur, statim de iis Prior certificari debeat, ut deinde ipse cum Assessoribus suis, per seipsum aut alios confratres sibi benevisos, incontanter et antequam ulterius accendantur, componere studeat, reliqui interim confratres, pro concordia hujusmodi ineunda, ad Deum peculiares preces effundere teneantur..

  A024004519 

 Qui quidem Abbas hujusmodi locationes, obligationes et arrendationes justo pretio factas ad Nos deferre teneatur, ut a Nobis approbentur et confirmentur; singulosque juris facti et solemnitatum defectus, si quis in eisdem intervenerint, suppleantur; dictum membrum de Presingy sic, ut præmittitur, obligatum et arrendatum, et dicti exponentis successores sexdecim annis durantibus (licet dictum R. D. Abbatem decedere contigerit, seu dictam commendam quovismodo desierit) remanere obligatum et ad dictæ locationis et arrendationis observationem teneri declaramus; irritum et inane si secus super hæc a quoquam scienter vel ignoranter quavis auctoritate fuerit attentatum decernentes.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE