11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003386 |
Mihi, qui majorem et jucundiorem legendis tuis quàm conscribendis aut poliendis meis diligentiam adhibere soleo, melius visum est et commodius differre rescriptionem in id usque tempus quo in hæc loca rediissem, præsertim cùm nec haberem ad manum per quos possem scribere; quamquàm non parum diligentiam meam illud expectabat, quòd tardius quàm putaram ad Sebusianos meos profectus, videbam ex eo futurum ut longiorem quoque scribendo moram facerem quàm sperares.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001401 |
[Jam tempus esset ut huic tractationi, quae me longius traxit quam putaram, finem imponerem, vel ipso taedio tam horrendae narrationis, nisi me viderem religione boni [223] publici teneri ut aperiam, sed paucis si potero, quantam etiam perniciem rebus Christianorum civilibus minentur et adstruant ingenia nostrorum novatorum, ne dubitare quis-quam possit, non minus in politicis quam in ecclesiasticis haereticos illos esse. |