11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001575 |
et accedit, Frater suavissime? Videndi te ingens, ut par [193] est, et me apud te de mora in scribendo purgandi desiderium [erat] quod litteris nulla possum ex parte explere; nec otium quidem affuit, nec tabellarius; dicam candide, nec etiam animus, cum singulis propemodum momentis profectioni intenderem. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000674 |
Admittunt quidem reliqua duo Sacramenta: Baptismum et Eucharistiam; sed ita ut negent Baptismi ad peccatorum remissionem efficaciam; non enim, si Calvino credimus, aqua Baptismi «ablutionem et salutem nostram [90]» perficit, «aut purgandi, regenerandi et renovandi virtutem in se» continet. |