A023000139
|
Quarto, hoc primum dictum pugnat cum quarto, nam fere nulli sunt qui in tota serie, seu ordine gratiae, non habeant gratiam plus quam sufficientem qua justificantur, concipiunt bona desideria (inter Christianos maxime); at in quarto dicitur reprobis solam sufficientem dari, quod falsum erit, cum plurimi reprobi sint ex Christianis qui habent plus quam sufficientem..
|
A023000865
|
Rursum Lutherus, ibidem, hoc suavi se oblectat argumento, ut facile agnoscas quam bonus fuerit logicus: « Lex non est ex fide; atqui lex nihil aliud praecipit quam charitatem; ergo charitas est non ex fide, sed pugnat cum ea.» Quid vero tu ad haec, o magne Paule? Si tantam fidem habuero ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
|