24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000456 |
Quod nobilis et potens vir Joannes Ludovicus de Bonnivard, presidii Serenissimi Ducis Sabaudiæ loci des Alinges nuncupati Prefectus, et charissima ejus uxor Anna [34] Maresche, dicta de Duyn, Nobis exposuerunt quod in parrochiali ecclesia Alingiorum fuerit quædam capella sub vocabulo Beatæ Mariæ Virginis et Sancti Claudii erecta, quæ per Bernenses ac Gebennenses hæreticæ pravitatis viros, a sexaginta aut circiter annis patriam invadentes funditus diruta et exterminata, ut ne vestigium ipsius, nec aliquorum fructuum aut jus patronatus habentis reperiatur, licet per rectorem ipsius parrochialis ecclesiæ tribus Dominicis continuis prævia monitione sufficienter fuerint evocati.. |
||
A024003281 |
Ideo, quod nihil est ipso salubrius, cum cætera omnia præcellat, statuimus et ordinamus, omnes et singulos confratres utriusque sexus, ut nimirum diebus festivitatum Exaltationis et Inventionis Sanctæ Crucis, ac Conceptionis Beatæ Mariæ Virginis et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, necnon qualibet secunda Dominica cujuslibet mensis (exceptis Septembri, Decembri, Maio et Junio, in quibus festivitates præfatæ occurrunt), presbiteros scilicet sacrum Missæ Sacrificium in eodem oratorio, si id fieri possit, sin minus in alia ecclesia eis benevisa; reliquos vero laicos utriusque sexus, prævia diligenti peccatorum confessione ubi placuerit facta, Sacramentum hujusmodi Corporis et Sanguinis Domini in eodem oratorio sumere. |