11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003572 |
Nunc certioribus quàm anteà rerum argumentis erectæ sunt spes nostræ reditu Præsidis Rochetani, qui affirmat esse omnia non solùm in expedito, sed etiam in tuto, et ante festa Paschalia venturos à Rege in hanc urbem legatos, qui perpetuum inter Principes fœdus sanciant et jurejurando devinciant. |
12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012002180 |
Jam [248] triennium fere in domo ac contubernio illustris et clarissimi viri Antonii Fabri, ducatus Gebennensis Præsidis, vixit, mensæ ejusdem et sermonis ac disciplinæ particeps: quo toto tempore mitto quanta cura jurisprudentiam et li littras coluerit; sed quod apud me caput est, pietatis et religionis officia semper diligentissime amplexus est, ut nunc redeuntem sicut omni virtutum et pietatis genere onustam navim institoris videre liceat. |