07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html |
A007000349 |
[Timendum enim summopere veniebat...] Novum ac immaturum ac periculosum videbatur, me rudem, inexpertum, ac nullius antea notæ militem Christianum, in ipso tirocinii limine Præpositura donatum; ut antea fere sim præpositus quam positus, præfectus quam factus, et in magna indignitate, veluti carbunculus in cœno, magna dignitas illucescat. |
||||
A007000381 |
Immaturum enim ac periculosum prorsus videbatur, me rudem, impolitum ac gregarium militem, in ipso tirocinii ecclesiastici limine, Præfectura tanta fuisse donatum, ut antea fere sim præpositus quam positus, præfectus quam factus. |
||||
A007000402 |
Civitatem illam æternam de qua tam gloriosa dicta sunt, quæ tanta situs protegitur altitudine ac commoditate ut ne quidem oculis pateat, scimus, inquam, civitatem illam cœlestem orationibus ac justis operibus ita expugnari ut qui hujusmodi telis eam impetunt, eorum direptioni permissam esse dixerit summus illius arcis Præfectus Christus Dominus: Regnum nimirum cœlorum vim patitur et violenti rapiunt illud. |