24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000486 |
Cum itaque Nobis evidenter innotuerit venerabilem dominum Humbertum Bochetum, Nostræ diæcesis Gebennensis presbyterum, modernum [rectorem] parrochialis ecclesiæ Sancti Nicolai loci Cletarum, octuagesimum suæ ætatis annum, aut circiter, attigisse, ita quod propter dictam senilem ætatem corporisque gravem indispositionem, in divinis officiis deservire, Sacramentaque ecclesiastica ministrare, et alia quæ vero pastori incumbunt amplius [39] exercere nequeat, teque coadjutorem, causis præfatis, in regimine et gubernio dictæ ecclesiæ, per Reverendum dominum Stephanum Decomba, Ecclesiæ Gebennensis Canonicum, procuratorem suum, vigore procuratorii per egregium Franciscum Galmeris (?), notarium recepti, die tertia hujus mensis Novembris, esse Nobis præsentatum:. |
||
A024003386 |
Et ut omnis ambiguitatis materia et dissensionis causa in creationibus officialium penitus tollatur, statuimus et ordinamus, Priorem et singulos Assessores, ac Thesaurarium [376] et Secretarium, prout cujuslibet officium concernit pro nova successoris respectiva creatione, duos ex præfatis confratribus, conditionis tamen superius expressæ, pro singulo officio posse congregationi nominare; ex quibus ii respective creabuntur qui plurium votorum suffragiis electi fuerint.. |