A011003045
|
Sin ut ais, et ego ut mihi magis placeam credere volo, mea potiùs causa et quoniam ita suadeo idipsum facere voles, equidem perinde gratulabor jurisprudentiæ, cùm jam sic affectus esse debeam ut in eo quôd mea causa facies, non minorem quàm si tua diligentiam et industriam collaturum te persuasum habeam; sed mihi potissimùm, cui tam [373] præclara ista tamque facilis obtigerit benè de jurisprudentia merendi occasio, vel hoc solo quôd te induxerim uti de ea benè merereris..
|
A011003176
|
Nihildum habebam quòd ad te scriberem, Frater dulcissime, cùm hæc mihi tam præclara sese obtulit scribendi occasio, nisi hoc ipsum quòd nihil habebam.
|