Mot «Præcipue» [15 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000400 

 Aquæductus est qui universam propemodum hæreticorum gentem reficit ac recreat, pessima scilicet sacerdotum exempla, facta, dicta, iniquitas denique omnium, præcipue tamen ecclesiastici ordinis, ut propter nos blasphemari quotidie inter gentes nomen suum meritissime simul et amarissime conquæratur Dominus per Prophetas.

  A007001268 

 Jam in cruce ostendit amorem suum, duoque fecit; nam Patri spiritum seque totum obtulit, nobis præcipue corpus suum seque totum.

  A007001800 

 Et factus est repente, etc. Sed præcipue a Domino Joannes et Jacobus dicuntur filii tonitrui; quod intelligi debet ex altero duorum hebraismorum.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000806 

 Mortificatio ad carnem præcipue; oratio ad spiritum; exercitium virtutum ad totum hominem.

  A008001216 

 Et sane expectatus fuit ab omnibus, quia omnibus salus futurus, sed præcipue in hac nocte.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000350 

 Quam occasionem cum præcipue spero, tum vero, nescio quo malo meo, factum est ut non utroque suo pede mihi constet opportunitas.

  A011002248 

 Meum vero de homine illo judicium est, si paulo frequentior, tutior ac commodior ad ejus colloquia pateret accessus, forsitan fore ut reducatur ad caulas Domini; sed præcipue si, quod speramus, Beatitudine Tua annuente, [273] Genevæ instituatur cum ministris disputatio.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000272 

 Appetente et jam jam imminente stato illo festo die, quo Ecclesia Catholica, Mater nostra, præcelsum ac venerabile Eucharistiæ Sacramentum singulari veneratione ac solemnitate celebrandum ac in processionibus reverenter [3] et honorifice, per vias et loca publica circumferendum constituit, ut sic victricem veritatem de mendacio et hæresi triumphum agere, ex tanta Ecclesiæ lætitia adversarii palam ostendat: Cumque Nos Spiritus Sanctus, per Sedis Apostoliche nutum, posuerit regere hanc in qua sumus Ecclesiam Dei illud præcipue incumbit curæ, ut scilicet omnia congrue et decenter celebritate fiant et constent..

  A024001148 

 Ad ea libenter intendimus quibus ecclesiarum ditioni nostræ subjectarum, præcipue quæ cura eminent animarum, divinus cultus augetur et parrochianorum spirituali consolationi salubrius consulitur.

  A024001766 

 Nos vero, qui a Sancta Sede Apostolica, per litteras ab Ill mo et R mo Domino Petro Francisco, Episcopo Savonensi, Sanctissimi Domini nostri Papæ ad Serenissimum Sabaudiæ Ducem Nuntio, Nobis directas, eumdem, seorsim et nominatim, Claudium Boccardum recipiendi, absolvendi [172] ac reconciliandi auctoritatem cumulatissimam habebamus, ipsum hæresim omnem, ac præcipue Calvinianam abjurantem, damnantem et anathematizantem audivimus, ejusque de fide Catholica, ac erga Sedem Apostolicam obedientia, juramentum solemne excepimus..

  A024002479 

 De linguarum ornatu, ac præcipue Gallicæ tractator..

  A024003314 

 Lites et controversiæ quas nefarius ille pacis et concordiæ [361] inimicus, alias opertas, alias occultiores, in gregem dispergere magis in dies conatur quot mala, quantas seditiones excitaverint, quotidiana experientia satis declarat; contra vero pax et concordia quas ipse salutis nostræ Auctor, tamque charitati innixus, præcipue coluit, et ascensurus ad Patrem discipulis suis reliquit, quot bonos fructus pariant nullus est qui ignoret.

  A024003334 

 Parum esset Confraternitatem ipsam ex solis canonicis Ecclesiæ cathedralis præfatæ qui aliunde unum corpus facientes invicem sibi, præcipue quoad Dei cultum cohærent, constituere; nam ejus erectionis causa quæ publicum commodum concernit, optatum fructum minime consequeretur.

  A024004344 

 Diu desideravimus omnes Nostræ diæcesis Religiosos ad primævam sui Instituti Regulam ac normam redire, sed [452] præcipue id fieri et cupivimus et exhortationibus curavimus in Monasteriis quæ Nostræ curæ ac sollicitudini et jurisdictioni ordinariæ relicta sunt.

  A024004897 

 « Nuper per Nos accepto quod Collegiata ecclesia Sancti Petri oppidi Ramaricomontis, Tullensis diocesis, quæ Nobis et Apostolicæ Sedi immediate subjecta existit, et in qua, ut asseritur, præter dilectas in Christo filias inibi Abbatissam, quæ duntaxat Ordinem [504] Sancti Benedicti profiteri consuevit, ac Canonissas, alios sæculares clericos canonicatus et præbendas, seu alia beneficia ecclesiastica obtinentes et unum Capitulum facientes esse etiam asseritur, visitatione et reformatione, præsertim circa statum hujusmodi Canonissarum et Canonicorum unum Capitulum constituentium, et forsan eodem choro psallentium, indigebat; Nos venerabilibus Fratribus Archiepiscopo Corintiensis et Episcopo Tullensi, ac [505] tibi, Episcope Tripolensis, motu proprio et ex certa scientia Nostra ac de Apostolicæ potestatis plenitudine, per alias Nostras in simili forma Brevis expeditas Literas commisimus et mandavimus quatenus Archiepiscopus Corinthiensis et Episcopus Tullensis, ac Tu, Episcope Tripolensis, seu illi duo, aut alter eorum tecum conjunctim procedentes, ecclesiam prædictam, tam in capite quam in membris, semel tantum visitarent, ac in ipsius Abbatissæ et Canonissarum, necnon Canonicorum, presbiterorumque et clericorum dictæ ecclesiæ inservientium, vitam, mores, ritus et instituta diligenter inquirerent, ac Evangelicæ et Apostolicæ doctrinæ sacrorumque Canonum et generalium Conciliorum decretis et sanctorum Patrum traditionibus inhærendo; quæcumque mutatione, correctione, emendatione, revocatione et renovatione indigere cognoscerent, ac præcipue statum prædictum, reformarent, mutarent, corrigerent ac etiam de novo conderent; condita sacris Canonibus et Concilii Tridentini decretis non repugnantia confirmarent, abusus quoscunque tollerent, bonas et laudabiles institutiones, regulas et ecclesiasticam disciplinam, ac in præmissis divinum cultum ubicumque excidisse comperissent modis congruis restituerent et reintegrarent; ipsasque Abbatissam, Canonissas et Canonicos, necnon presbyteros et clericos prædictos ad debitum et honestum vitas modum, et ad statum sacris Canonibus et Concilio Tridentino prædictis conformem revocarent; et quicquid statuissent et ordinassent, observari facerent, ac inobedientes, per censuras et pœnas [506] ecclesiasticas aliaque opportuna juris et facti remedia, cogerent et compellerent, et alia prout in dictis Literis, quarum tenorem præsentibus pro expresso habere volumus plenius contineri..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE