A023001435
|
[O Reges, o Principes, permittite ut pro vestra proque populorum vestrorum securitate liceat mihi exclamare: [231] Quid agitis? Quid expectatis, qui tam perniciosae pestilentisque doctrinae auctores et sectatores in ditionibus vestris fovetis, amatis et quasi magnos Dei prophetas recipitis? Vos enim solos appelio et miror, non ilios qui, ne bellis et factionibus turbent omnia, toierant propemodmn inviti etiam quos oderunt.] Quando autem foelicius beatiusque regnis et populis res cedunt, quam cum Principes eorum, dummodo juste et ex sequo, amplissimis provinciis dominantur? Quando beatius actum est cum Gallis, quam regnante Carolo Magno, Rege ac Imperatore potentissimo? Quando foelicius cum Israelitis, quam regnante magno Salomone?.
|
A023002228
|
Quin etiam quo vehementiori conatu ac uberiore intemperantia in Sacramentorum numerum, dignitatem, cultumve hostes Ecclesiae aciem converterunt, eo fortius ac firmius, pro sacro illo septenario numero, pro rituum religiosa solemnitate, ac rerum sacramentahum sanctitate, ab omnibus primum Antistibus in augustissimo Concilio Tridentino conjunctim, deinde etiam a plerisque fere omnibus [351] in suis provinciis seorsim, majore semper alacritate certatum est..
|
A023002230
|
Parrochiales ecclesias per concursum conferendi, ex ejusdem Concilii decreto, quo nihil utilius, nihil sanctius excogitari poterat, saluberrimum morem, primus omnium in istis provinciis Gallicis, amplexus est, aliisque Praesulibus exemplum dedit, ut quemadmodum ille fecerat, ita et ipsi facerent.
|