Mot «Propemodum» [64 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000358 

 Totique sodalitati illud merito quispiam objiciet: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; id est: pro [97] amplissimis ac cumulatissimis hominibus quos habuisti patres ac Præpositos, jam iis orbata, juvenes ac pueros propemodum infausta vicissitudine suscepisti..

  A007000400 

 Aquæductus est qui universam propemodum hæreticorum gentem reficit ac recreat, pessima scilicet sacerdotum exempla, facta, dicta, iniquitas denique omnium, præcipue tamen ecclesiastici ordinis, ut propter nos blasphemari quotidie inter gentes nomen suum meritissime simul et amarissime conquæratur Dominus per Prophetas.

  A007001984 

 Ex sterili propemodum magni: Isaac, Joseph, Samuel, Samson.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000286 

 Et sic propemodum semper, ut hic: articulus est fidei «ascendit ad cælos,» ergo non est in Eucharistia; at Ecclesia: et est hic et est in Eucharistia.

  A008000422 

 Quis? Donum enim ab iniquo profectum, ipsum propemodum iniquum est.

  A008000470 

 Corpus et [49] anima contraria sunt; sic omnia propemodum quæ ad illa spectant.

  A008000478 

 Hæc propemodum Augustinus..

  A008000478 

 Nix est aqua quæ coagulata cadit, id est, homines qui frigidi et propemodum congelati ad terrena cadunt.

  A008001453 

 Quota quidem sumptuum non est juris divini, sed propemodum est, ut videtur ex iis qui in lege naturali jam dabant.

  A008001493 

 Ergo ex teneritudine, videns se impegisse feliciter in eam quam sibi uxorem fore tacito instinctu sperabat, et se jam iter propemodum confecisse, recte appulisse.

  A008002374 

 Hæc nota propemodum in omnibus; partem volunt et [322] partem abjiciunt: figuram, signum, non rem; imputationem, non gratiam; fidem, non opera; remissionem, non absolutionem; administrationem, non episcopatum; orationem immediatam, non mediatam..

  A008002411 

 Sane pauca sunt admodum quæ non ex Scripturis eruantur supposita Traditione; non supposita, nihil [326] propemodum erui potest certo.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000470 

 Illud autem moleste admodum fero, quod tam meo nimirum morbo angi te scribas, maxime cum ego vel nullum vel minimum sentirem dolorem; ac cum tu per summam amicitiam de febricula mea doleres, prope fuit ut nostra dicerem si malorum ut bonorum inter nos communio inducta foret (quod ego vix indemnis facere possem, hoc genere longe locupletior), ovationem propemodum ipse deportassem; at mihi jam vicissim dolendum de tuo dolore foret, nisi iis doloribus modum facere tandem aliquando satius esset..

  A011000560 

 Quomodo namque hominem domesticum lit— teris ad te meis vacuum abire permitterem? Repentina nihilominus ejus profectio, commodum hoc et succisivum scribendi otium propemodum antevertit, cum, parentibus meis absentibus, rusticorum Tullianorum nomine negotium quoddam in urbe gesturus, fere alia via iter capere decrevisset..

  A011000750 

 Gratulor sane plurimum sorori de diuturniori illo tuo amœnissimo conspectu; at quorsum eam in causam rogari, suaderi ac propemodum cogi velle, et locum quem omnino tibi selegeris, non nisi post multas aliorum præces, per summam artis aulicæ subtilitatem, more Locatellæo occupare? Bene est.

  A011001079 

 Ego cum nihil propemodum aliud hic oculis reficiendis haberem, identidem præ manibus charum piumque munus amantissimi viri sumebam.

  A011001134 

 Nescio vero debeamne nunc ex equo propemodum de sacra tua poesi mihi tam amice nuncupata gratias agere; et sane opportunum fuerit, si ex temporis penuria mihi liceat brevius agere quod si semper agam nequidem semel satis egisse videar.

  A011001165 

 Mirantur leporem verborum, rerum copiam dignitatemque; et tam egregium, nobile et fabrefactum opus obscuro meo nomine sordescere propemodum dicebant nisi fratrem me tuum appellasses..

  A011001166 

 Tu vero pro parte totam materiam dixisti, et ut omnibus numeris amoris amica hiperboles constaret, formam etiam meam esse propemodum asseveras.

  A011001171 

 Magno namque est argumento silentium ubi vel levissimum sufficeret Mot, et homines videre, inter media Ecclesiæ prædia, sub principe Catholico, præcario propemodum et in dies [139] vivere.

  A011001171 

 Propero jam, mi Frater, Tononum versus, te propemodum solo, quod satis est, probante; sicque sum animatus ut sequentes post menses quatuor, expleto nimirum anno, nisi suas quisque partes hoc in negotio fideliter obeat, nullis me deinceps aliis retineri in officio verbis quam tuis patiar.

  A011001232 

 Cum ergo non longo admodum intervallo, et solo propemodum quod aiunt Lemanno lacu a te me abesse cognovissem, rem tibi quidem non ingratam, mihi vero in posterum longe utilissimam facturum existimavi, si qui præsens nequeo, familiarius per litteras absens interrogarem, et docentem te per litteras item interdum audirem, pro tua in proximos charitate.

  A011001234 

 Pauci tantum qui supersunt Catholici ea re recreati [sunt]; hæreticorum nullus propemodum accessit unquam, nisi videndi me potius (est enim genus hominum curiosum) quam audiendi gratia.

  A011001312 

 Hesterna namque die Necii omnia propemodum eversa ac inversa dicebantur; adeo nimirum, sive in bonam sive in malam, res quam longissime protrahere solet vulgus; ac adeo incredibile est quanta amaro animo de te tuisque omnibus, quem in primis, ut fit, periclitari, importuna cogitatione subibant.

  A011001345 

 Ea est propemodum temporibus calamitas non minima, ut eminus rem spectantibus apud viros probos et, ut sacro dicam verbo, quibus est cor, ipsa calamitate sit calamitosior opinio.

  A011001448 

 Habes sane, fateor, suavissime Frater, quod de me conqueraris qui hoc anno a me nihil litterarum accepisti; habeo vero quod de anno hoc conquerar qui tot me cursitationibus initio torsit ac contorsit ut nullibi secundum propemodum diem quiescere licuerit.

  A011001448 

 Sed plurima nihilominus me de te docuerat frater ille propemodum alter Locatellus, quem semel et iterum vidi epistolam de me tuam lectitantem, per quam nobiscum fere colloqui videbaris, si ea de te non dixissemus quæ te præsente dici ipsa tua modestia non pateretur..

  A011001575 

 et accedit, Frater suavissime? Videndi te ingens, ut par [193] est, et me apud te de mora in scribendo purgandi desiderium [erat] quod litteris nulla possum ex parte explere; nec otium quidem affuit, nec tabellarius; dicam candide, nec etiam animus, cum singulis propemodum momentis profectioni intenderem.

  A011003339 

 Defuisse tibi ad scribendum chartam inter arma facilè credo, qui propemodum deesse mihi video inter chartas.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012001318 

 Quod autem ad caetera spectat, Rex ipsemet duram temporum conditionem objecit: tum se plus omnibus Catholicæ religionis in integrum restitutionem expetere, sed non id omne sibi licere quod libet, et id genus multa; ita ut, exactis plane mensibus novem, re propemodum infecta redire coactus sim..

  A012001344 

 Ego vero, Beatissime Pater, qui omnibus propemodum hac de re consiliis interfui, etsi dignus non sum cujus testimonium audiatur, non possum mihi temperare quin, quemadmodum facturum me recepi, testatum faciam, quoad per me fieri potest, e re Christiana fore ut hi cælestes motus, hoc tempore et eo præsertim loco, Vestræ Beatitudinis Apostolicis benedictionibus promoveantur.

  A012002083 

 Quo tempore Gallorum Rex, Franciscus primus, omnem propemodum Sabaudiam occupavit, Bernenses Helvetii, Lutherana ac Zuingliana lue non ita pridem infesti, in partes Sabaudiæ sibi viciniores irruptionem fecerunt, animosque civibus Genevensibus addiderunt ut Christi suavissimum jugum ac proprii Principis imperium excuterent, ac in istam seditionem democraticam qua nunc vexantur, speluncam scilicet latronum et exulum, infœlici mutatione degenerarent.

  A012002085 

 Nulla mora: rebus vix sic stantibus, Carolus Emmanuel iniqua conditione liberatum se sentiens, in ipso propemodum induciarum articulo, Episcopum prædecessorem meum, cujus memoria in benedictione, statim monet ut Catholicos concionatores illis populis convertendis immittat, [et] velle se omnino Catholicam religionem illis restitui.

  A012002090 

 Verum balliagium Galliardense remanebat adhuc in potestate Genevensium, ex induciarum conditionibus, atque adeo ad illud nullus Catholicæ fidei patebat aditus; at cum paulo post per pacis decreta redditum etiam [236] fuisset Duci, in illud immissi [sunt] operarii, Ducis expensis, ex Societate Jesu et cleri secularis sacerdotes qui exiguo tempore, magnis laboribus, maxima Dei gratia, rem propemodum omnem perfecerunt..

  A012002178 

 Ea ergo mihi primo causa scriptionis satis esse visa est, quæ majoribus unica propemodum esse solebat; præsertim cum non tantum dignitatis ecclesiasticæ, sed etiam afflictionis (contrario licet genere) communione conjungamur.

  A012002178 

 Nam tu quidem, Reverendissime Domine, ab hæreticis, ut audio, obsidione conclusus, civitate sola potiris; ego contra, ab hæreticis exclusus, sola propemodum careo civitate.

  A012002839 

 Hoc Consilio adductus est Vespasianus Agacia ut Monasterium Sanctæ Mariæ de Abundantia, cujus ille Abbas commendatarius existit, Religiosis Sancti Bernardi Fuliensibus, quorum bonus odor multis jam in locis manavit, si qua fieri posset opera attribueret et committeret, amotis inde sex monachis, omnibus propemodum senio ac disciplinæ religiosæ crassissima ignorantia, non laborantibus modo, sed pene confectis.


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013000792 

 Debeo namque hoc gaudii testimonium Cathedræ Apostolicæ, cui de tanti Pontificis sessione congratulor; debeo et Tibi, Pontifici maximo, qui tantam [70] Cathedram exornas; debeo Urbis et orbis fidelibus universis, qui suavissime virtutum tuarum odore recreantur; debeo huic provinciæ, quæ, undique fluctibus ac jactationibus hæreticorum quassata propemodum ac contrita, plurimam spem ex perspecta Tua providentia concepit.


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015001749 

 At vero, Beatissime Pater, hoc quod « semper et ubique dignum et justum est, » hisce nostris temporibus, non solum « salutare » tantum, sed fere necessarium videri debet, cum scilicet quia abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum, imo propemodum omnium; unde quoniam defecit sanctus a terra, ex iis qui redempti sunt de terra, revocandi sunt in memoriam et in medium Ecclesiæ reducendi illi qui hactenus majore sanctitatis splendore claruerunt, ut sint (quemadmodum unus eorum dixit) in speculum et exemplum, [174] ac quoddam veluti condimentum vitæ hominum super terram, sicque apud nos etiam post mortem vivant, et multos ex iis qui viventes mortui sunt, ad veram provocent et revocent vitam..


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002314 

 Et quamvis ex earum ritu clausuræ non sint addictæ, eam nihilominus ex animi fervore propemodum servant perpetuam, quandoquidem nunquam, nisi gravissimis et piissimis causis impellentibus, extra domum pedem efferunt; sed statutis horis, iisque apte per totum diem dispositis, Officium parvum Beatissimæ Virginis simul in choro recitant, cantu ad pietatis regulas tam fœliciter formato, ut vix dici queat, num gravitatem suavitas, vel suavitatem gravitas superet.

  A017002320 

 Cumque hujusmodi viduæ obedientiam et exactam propemodum clausuram observent (vix enim semel bisve quotannis ad domestica negocia componenda illis egredi contingit), nihil omnino dispendii, plurimum vero compendii huic consuetudini inesse existimandum est.

  A017002355 

 Et modestiam ac verecundiam christianam tanta animi contentione complectuntur, ut quamvis clausuræ ex earum [249] ritu non sint alligatæ, clausuram nihilominus ex animi fervore propemodum servent perpetuam, cum nunquam, nisi ex gravissimis et piissimis causis extra domum pedem effectant (sic), nunquam autem sine urgentissimis, necessariis et a nobis scripto probatis causis viros in domum admittant..


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018000976 

 Nam omnes petere aut [79] expectare ab illustrissima manu Dominationis Vestræ sequum sane ac justum non est, quandoquidem illam in extrema hac senectute, post tam multos pro re Christiana inde jam ab ineunte propemodum ætate exantlatos labores, tanto operi perficiendo, non animi (Deo gratias), sed corporis viribus imparem esse satis suspicari licet.

  A018001060 

 Sic enim fiet ut molestissimis anxietatibus animi, quæ in tanta rerum omnium inopia spiritum propemodum extinguunt, liberatæ et solutæ, alacriter in cæteris Regulis sui Ordinis adamussim servandis, ac Dei laudibus [90] celebrandis, necnon pro Ecclesiæ precibus fundendis, longe fœlicius, facilius et attendus incumbant et perseverent..


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020003143 

 Utitur nimirum Breviario quodam Cisterciensi, in quo multa sunt correctione, imo [325] reprehensione dignissima: historiæ, scilicet, leves et propemodum ludicræ, hymni verborum perturbationibus intercepti, multa sententiarum tenebris maculata; quæ omnia congruum est ut ab ecclesia Dei removeantur.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000647 

 In hac humanioribus litteris primo operam navavi sedulus, tum universae [84] philosophiae, eo faciliori negotio ac uberiori fructu, quod philosophiae ac theologiae schola illa ita sit addicta, ut ejus tecta propemodum ac parietes philosophari velle videantur..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000579 

 Quanquam ea jam Anabaptistarum conditio est, ut caeteris, licet non insania et impietate, attamen numero longe inferiores, ab omnibus propemodum tanquam imbelles nulliusque pretii hostes contemnantur, solis Lutheranis et Calvinianis locum sibi pene omnem relictum gloriantibus.

  A023000598 

 Alioqui, quid, obsecro, certum erit, quid tutum, si actori etiam calumnianti sufficiat negare? Digni sane quibus id etiam accommodemus, quod D. Joannes in Apocalypsi de locustis illis scribit exeuntibus de puteo abyssi, quas ait habere super se regem, angelum abyssi, cui nomen hebraice אבדד Abaddon, graece άπολλύων Apollyon, latine Exterminans; ut significet haereticos omnes nihil propemodum adstruere, omnia vero destruere, nihil affirmare, omnia negare; tales denique illos esse ut possit quis non insulse nec falso contendere, si Christiani dicendi sunt, negative illos, non affirmative, Christianos dici debere.

  A023000598 

 Prima illa, nec meo judicio parva nota est, quod omnia propemodum negant, affirmant pene nihil, nisi quod et negando affirmant plerumque, et affirmando negant, ut facile appareat ex eorum numero illos esse qui, ut Tertullianus de haereticis omnibus scripsit: «Credendo non credunt,» dissimiles in eo a paganis qui, ut idem ille ait: «Non credendo credunt.» Nec video quibus magis quam istis convenire possit quod de Antichristo magni plerique viri existimarunt: άρυοΰμαι nomen illi esse; quando-quidem antichristianorum omnium, id est haereticorum, solemnis mos iste est, ut doctrinam suam fere omnem constituant in negando.

  A023001087 

 Itaque verissime Cyprianus: «Neque aliunde haereses,» inquit, «obortae sunt, aut nata sunt schismata, quam inde, quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia, ad tempus Sacerdos et ad tempus Judex, vice Christi cogitatur: cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversus Sacerdotum collegium quicquam moveret; nemo post divinum judicium, post populi suffragium, post Episcoporum [146] consensum, judicem se jam non Episcopi, sed Dei faceret; nemo dissidio unitatis Christi Ecclesiam scinderet; nemo, sibi placens ac tumens seorsum, foris haeresim novam conderet.» Eademque propemodum sunt alio loco ejusdem Doctoris verba.

  A023001155 

 Hactenus Lutherus, qui et in Defensione verborum Caenae eadem propemodum dicit.

  A023001280 

 Hanc vero artem fallendi in Patrum scriptis, etsi haereticorum omnium commtmis est, Calviniani tamen propemodum suam propriam fecerunt, adeo in ea excellunt, ut apparuit ex congressu Illustrissimi Cardinalis et Episcopi Ebroicensis cum misero illo, quem nominare pudet [vel hoc ipso, quod non pudet eum vivere post tam multas tamque evidentes ipsius non tantum haereses, sed etiam falsitates.] in augustissimo ipso Christianissimi Regis conspectu, et amplissimo totius Galliae theatro detectas convictasque..

  A023001456 

 Doleo sane, et ex corde doleo, ac propemodum flens haec scribo, tam multos adhuc superesse, qui, tot nugis istis ab infantia imbuti, adeo pertinaciter in iis perstant; viros alioquin maximos et doctrina ingenioque clarissimos; quin etiam ex iis non paucos, quod magis me cruciat, et jurisconsultos et mihi amicissimos, quos, extra causam religionis [238], colo colamque semper singulari observantia.

  A023002028 

 Quod autem spectat ad alias quae a Rege Christianissimo possidentur, [recte quidem ipse Rex semper sperare jubet, et ejus jussu hactenus toto quadriennio speravi; sed nunc deficiunt propemodum oculi mei in ejus eloqium [332], dicentes: Quando consolabitur me? Hac de re tota scientissimus est Illustrissimus Cardinalis del Bufalo qui dum Sanctae Sedis Nuntius esset in Gallia, maxima contentione, pro suo erga Dei gloriam zelo, conatus est Regem adducere, ut nobis in illis parrochiis idem jus faceret ecclesiastica bona recipiendi ac, quod caput est, catholicae [333] religionis munera obeundi, quod alibi toto regno caeteris Episcopis ac clericis constitutum est.].

  A023002230 

 Porro igitur, ecce successit in ejus locum Claudius de Granier, vir dilectus Deo et hominibus, cujus memoria in benedictione est, quemque, propter veritatem, et mansuetudinem et pietatem, mirabiliter deduxit dextera Excelsi, similem illum faciens in gloria sanctorum ut honestaret eum in laboribus et impleret labores illius; huic enim praestantissimo Praesuli, quicquid propemodum in hac diaecesi non poenitendum videmus, nos ingenue [353] acceptum ferre justum est.

  A023002230 

 Sacerdotum vestes, quantum per locorum incommoda fieri potuit, ad modestiam clericalem revocavit; pias Sanctissimi Sacramenti Beatissimaeque Virginis cultui devotas sodalitates ubique propemodum erexit; Synodi quotannis celebrandae consuetudinem reparavit; sacros excubitores, quos Supervigiles vocant, variis locis sparsim collocavit, quibus caeteros sacerdotes erigere, monere, hortari eorumque moribus invigilare facultatem et munus contulit: nihil denique, quoad illi per temporum injuriam licuit, intactum reliquit, ut rem ecclesiasticam ad antiquum meliorum temporum statum reduceret.

  A023002232 

 At enim, quia propemodum ultimo suo aetatis decennio, partim bellorum cladibus, partim variis ecclesiis restituendis multisque haereticorum millibus ad poenitentiam per se suosque reducendis (quos deinde flenti Matri Ecclesiae, tanquam filios redivivos, reddidit), fractus, occupatus, impeditus, interim dum editio Ritualis differtur, maximum omnibus bonis sui desiderium relinquens, ipse nobis aufertur, et in Caelos, uti sperandum est, effertur.

  A023002234 

 Nihil enim propemodum amplius in hac re desiderari posse videbatur, praeter eas quas a me frequenter plerique vestrum postularunt, cathechisticas et familiares de Sacramentis et reliquis praecipuis capitibus religionis exhortationes; quas tamen, Deo propitio, me quoque daturum polliceor, ubi variarum solicitudinum actionumque mihi hinc inde occurrentium turba otium aliquod spiritumve mihi permiserit.

  A023002300 

 Die 22 Septembris, festum SS. Mauritii et Sociorum, quorum sanguine his omnibus locis propemodum conspersis, harum provinciarum tutelares apud Deum intercessores jam olim a majoribus nostris magna religione habiti sunt, Duplex..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001633 

 Vere, namque, ac ut in simili propemodum causa, dixit Moyses: Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est..

  A024002039 

 Quoniam propter innumeras bellorum clades quibus hæc [201] provincia vexata ac propemodum consternata fuit, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina visitare, et quam erga Sanctam Sedem Apostolicam Romanam hactenus exhibuimus ac deinceps semper, Deo propitio, exhibituri sumus venerationem et obedientiam exteriore cultu prestare, coram et per Nos ipsos minime possumus: propterea Nos Tuam Reverentiam præcamur, ut quia jam aliorum negociorum hujus diocæsis causa Romæ versaris ista munera visitationis liminum et præstationis obedientiæ Nostro nomine obire, ne graveris.

  A024002840 

 « Annos natus viginti quatuor, inquit, cum jam multis inspirationibus divina Providentia me ad vitam religiosam incitasset, ita tamen, pro mea imbecilitate, contrariis tentationibus exagitatum me sentiebam, ut despondens prorsus animum, de matrimonio ineundo serio cogitarem, resque jam apud amicos ita processerat, ut propemodum acta videretur..

  A024002842 

 Et ecce tibi Congregatio Clericorum regularium Sancti Pauli, in qua disciplina perfectionis religiosæ summopere viget, et nullo tamen tanto corporis labore premitur, quin a quovis propemodum homine ejus mores ac Constitutiones facillime, Deo propitio, observari possint.

  A024004366 

 Quapropter cum, Deo inspirante, ipsos venerabiles dominos Canonicos de pristina regulari observantia, quæ temporum injuria inter eos collapsa propemodum et extincta jacebat, erigere et in integrum restituere velie, necnon admodum Illustres et Reverendos dominos Jacobum de Mouxi, Abbatem licet commendatarium, ac dominum Humbertum de Mouxi, ejusdem Coadjutorem et ipsius Monasterii electum, non solum hujusmodi pia Consilia ac vota probare, sed etiam adjuvare, ex animo statuisse cognosceremus:.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE