07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html |
A007000817 |
adversus Luciferianos: « Gratulor tibi quod animo bono a falsitatis ardore ad totius orbis te saporem contulisti, nec dicis more quorumdam: Domine, salvum me fac, quoniam defecit sanctus; quorum vox impia Crucem Christi evacuat, Dei Filium subjugat diabolo, et illam complorationem quæ a Deo de peccatoribus prolata est, de universis hominibus dictam intelligit. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001226 |
Ex quo vides: primo, Sacramentarios ab eo pro haereticis, [186] et haereticorum omnium foedissimis habitos esse; secundo, omnes eos impudenter Scripturas praetexere; tertio, Scripturam solam non posse tot dissensionum turbas compescere; quarto, unicam ad consensionem viam esse Concilia; quinto, Conciliorum usum ad eam rem in more fuisse apud Patres: quae omnia sane verissima sunt, quamquam a mendace ac mentiri solito prolata. |