Mot «Probis» [3 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000698 

 In tanta quam feci scribendi cessatione, humanissime et clarissime Girarde, id mihi fere accidit quod probis pueris interdum usuvenire solet, qui si statis collegii horis quibusdam lectionibus per imprudentiam non interfuerint, quamvis in officium gratiamque magistri quam primum redire cupiant, nesciunt tamen inter spem [et] metum nutantes horam sibi ipsis dicere, qua in irati præceptoris conspectum venire debeant; dum præsentem ejus iram declinare cum veniæ speratæ jactura, an veniam [74] cum tanta molestia obtinere satiusne sit, dubia mens pueri vix statuere potest.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001767 

 Tum vero, quod consequens erat, pro potestate Apostolica Nobis in hac parte concessa ac commissa, rite, legitime, juridice, ac omnibus servandis servatis, in utroque foro eumdem Boccardum ab omnibus omnino censuris, in quas propter hæresim inciderat, absolvimus; deinde, eadem auctoritate, super irregularitatibus quas contraxerat cum eo dispensavimus, ac demum, a vinculo voti simplicis quod in Societate Jesu emiserat omnino liberavimus; declarantes, ut etiam per presentes Nostras litteras declaramus, eum nullis prædictæ Societatis Jesu legibus deinceps teneri, sed tanquam verum clericum et sacerdotem secularem, omniumque privilegiorum legitimis ac probis sacerdotibus concessorum, capacem et participem ab omnibus haberi debere.

  A024001790 

 Deinde, cum eodem super irregularitate ac irregularitatibus, si quam vel si quas contraxerat, dispensavimus, ac demum a vinculo voti simplicis, quod in Societate Jesu emiserat, liberavimus; declarantes, ut etiam per presentes Nostras litteras declaramus, eum nullis prædictæ Societatis Jesu legibus deinceps obligatum, sed tanquam verum clericum et sacerdotem secularem, omnibusque privilegiis veris, legitimis ac probis sacerdotibus concessis gaudentem, ab omnibus haberi debere.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE