Mot «Probe» [5 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000446 

 Atque si ingenii mei imbecillitatem tam probe cognosceres, nihil in te aliud desiderarem quo sorti meæ eam quam a te suo jure quærit misericordiam adhiberes, cum non animo jam indigeo, quem integrum erectumque hactenus sustinui..

  A011000895 

 Quod cum ita sit, tuæ erit humanitatis ac amplitudinis, mihi inter tuos ita locum aliquem fixum firmumque attribuere, ut me non minus unquam tuum existimare possis quam esse possim, et quando tuorum Allobrogum numerum inire placuerit, ego ultimus in mentem tandem tibi veniam, qui si propensionem ac erga te observantiam animorum tam probe perspectam haberes quam merita, inter primos facile apparerem..

  A011002209 

 Id autem ut facerem, varia prætexens negotia, sæpius Genevam ingressus, nullus unquam mihi ad hominis quem quærebam privata ac secreta colloquia patuit aditus, præterquam hoc ultimo tertio Paschali die, cum et solum et satis primo quidem accessu facilem inveni; sed tandem aliquando in recessu, postquam extorquendæ [269] ab eo animi sententiæ modos omnes tentassem, omnemque, quoad per me fieri potuit, lapidem movissem, lapideum deprehendi cor ejus immotum hactenus, aut sane non omnino probe commotum, inveteratimi scilicet dierum malorum.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001256 

 Primum erit ex epistola quam ille ad Argentinenses scripsit, in qua, de Sacramentariis loquens: «Diffiteri,» inquit, «non possum nec volo, quod si Carolostadius aut alius quispiam ante quinquennium mihi potuisset probare in Sacramento praster panem et vinum esse nihil, ille magno beneficio me sibi devinctum [191] reddidisset; gravibus enim curis anxius, in hac excutienda materia multum desudabam, omnibus nervis extensis, me extricare et expedire conatus sum, cum probe perspiciebam hac re Papatui cum primis me valde incommodare posse.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001673 

 Venerabilem dominum Jacobum Deleglise, in Ecclesia Nostra cathedrali mansionem habentem, et ob quædam sua negotia discedentem moxque reversurum, iis Nostris literis, manu Nostra subscriptis ac sigillo Nostro munitis, prosequimur, testatum facientes eum probe, quamdiu hic apud Nos mansit et vixisse, et ministerium suum implevisse, ut propterea dignus sit, quem omnibus, quod facimus, impensissime commendemus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE