24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024004372 |
Quia nullus inter venerabiles Canonicos nunc superstites invenitur qui expressam emiserit Professionem, imprimis et ante omnia, sacri Concilii Tridentini menti ac verbis inhærendo, declaramus ac decernimus omnes dictos venerabiles DD. Canonicos ad dictam Professionem explicitam teneri, eisque omnibus ac singulis qui nunc habitum Monasterii gestant annum præfigimus, qui quasi probationis [456] annus habeatur; quo elapso, statim, vel Professionem prædictam emittant, vel causas, si quas habeant, cur nolint dictam Professionem facere, Nobis exponant.. |
||||
A024004373 |
Deinceps vero, statim elapso anno probationis, ut idem Concilium statuit, vel ad Professionem admittatur Novitius, si habilis ad hoc reperiatur, aut a Monasterio repellatur. |
||||
A024004373 |
Si vero post dictum annum probationis Noviti is adhuc habilis ad profitendum non existimetur, et nihilominus spes probabilis existat eum fieri posse idoneum, si paulo plus, imo etiam anno integro in Monasterio retineatur; id licitum esse, Congregatio Cardinalium Concilii respondit, quandoquidem Concilium de idoneis et habilibus, non de aliis decrevit.. |