Mot «Precipua» [4 fréquence]


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012000814 

 Religionis nimirum causa est quæ, cum ubique quidem, apud me vero quam maxime precipua esse debebit, me tanta vi abducit et abstrahit.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000537 

 Idque ita praecise ac concise, ut colligere ex iis precipua, cum omnia precipua sunt nullaque superflua operae pretium non videatur; maxime quia iis terendis initio tirocinii nostri bonas insumpserimus horas.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003245 

 Cumque assidua plurimorum oratio ipsi Deo optimo maximo gratissima existat, ipsiusque implorandi auxilii precipua ratio sit si plurimorum fidelium insimul, in nomine ejus Filii unigeniti Dei et Domini nostri Jesu Christi congregatorum, in quorum medio se adfuturum promisit, [343] animi in unum, cooperante Spiritu Sancto, devote consentiant; ad instar itaque aliarum provinciarum, civitatum et locorum quæ in similibus necessitatibus et periculis constitutæ, per erectionem diversarum, sub diversis tamen piis et sacris nominibus et invocationibus, Confraternitatum et societatum, illarumque opera spiritualia, non modicam consolationem et sublevamen recipiunt: idcirco nos, FRANCISCUS DE SALES, Juris utriusque doctor, Præpositus; Joannes Tissot, prothonotarius Apostolicus, sacrista; Joannes Coppier, magister chori et operarius; Ludovicus Reydet, Ludovicus de Sales; Franciscus [de] Chissé, R mi in Christo Patris et Domini D. Claudii de Granier, Episcopi et Principis Gebennensis, in spiritualibus et temporalibus Vicarius generalis et Officialis; Franciscus de Ronis, Jacobus Ballus, sacræ theologiæ doctor; Joannes Portier et Stephanus Decomba, magister in artibus, ejusdem R mi Domini Episcopi Vicarius substitutus; Janus Regard, perpetuus commendatarius prioratus Lovagniaci; Jacobus Brunet, decanus Rumilliaci; Joannes de Eloise, Carolus Aloisius Pernet, procurator fiscalis Episcopatus Gebennensis; Carolus Grosset, Anthonius Bochutus, Claudius d'Angeville, decanus de Vullionex; Eustachius Mugnier, [344] perpetuus commendatarius prioratus Sancti Bardolphi, Gratianopolitanensis diæcesis, et Joannes Deagio, sacræ theologiæ doctor, Canonici theologales Ecclesiæ cathedralis Sancti Petri Gebennarum, in loco infrascripto ad sonum campanæ, ut moris est, capitulariter congregati, [345] constituantes ultra duas partes ex tribus residentibus et Capitulum representantes; tam pro nobis quam aliis dominis Canonicis absentibus, nostrisque in posterum in eadem Ecclesia successoribus, ad honorem Dei totiusque Curiæ cælestis decus, unam sanctam et saluberrimam Confraternitatem seu Societatem utriusque sexus fidelium, sub nomine seu invocatione sacratissimæ Crucis Domini nostri Jesu Christi ac illibatæ Conceptionis Beatissimæ Virginis Mariæ et Sanctissimorum Petri et Pauli Apostolorum, in eadem Ecclesia cathedrali Gebennarum, [346] et ad altare Sanctæ Crucis inibi sito, cum consensu tamen et auctoritate præfati et R mi Domini Episcopi nostri, ac sub beneplacito sanctissimi Domini nostri Papæ et sanctæ Sedis Apostolicæ, subque Statutis et ordinationibus infrascriptis, perpetuo erigimus et instituimus ipsamque ex nunc tamquam confratres ejusdem ac veri fundatores expresse profitemur..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE