11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001448 |
Martinengius [176] quidem cum ad Divæ Catharinæ arcem venturus speraretur, nostrorum precibus adactus sum ut partim nocturno, partim diurno itinere ad condictum locum et diem, negotiorum quorumdam pro clericis cum eo tractandorum gratia, [me conferrem;] cumque mœnia Gebenensia mane lamberemus, didici te inde [aurora] ejus diei discessisse, quo mecum longe durius actum existimavi quod tam parvo temporis intervallo disjungeremur, ac ut fieri solet, veluti præcurrentem consequuturus, ad multam usque noctem iter feci; sed frustra, nam ut, si tamen factu possibile foret, desiderium quo crucior fruendi te acueres, mihi ejus ingenium imitatus videbaris, quæ fugiebat « ad salices sed » se cupiebat « ante videri. |
||||||||||||||
A011002210 |
Verum, quando per tantam benignitatem licet, committendum non existimo quin dicam passim finitimos undequaque Genevensium populos, hactenus hæreticos, ballivagiorum ut loquuntur de Gex et Gaillard, restitutionem fidei reique Catholicæ infimis postulare precibus, quo deinceps Catholice vivere queant; atque plurimorum [270] inter eos quotidianam audivi quærimoniam quod Catholici cum sint, ritu tamen Catholico vivere Reipublicæ Genevensis tirannide prohibeantur, cum alioquin ea Respublica non suo, sed Francorum Regis Christianissimi nomine in ejusmodi populos violentum illud exerceat imperium; neque probabile sit ejus tyrannidis qua Catholicorum conscientiæ opprimantur conscium esse Regem, qui nuperrime tanta contentione Catholicam communionem expetivit. |
||||||||||||||
A011002828 |
Accepi litteras, quas ad me postridie Assumptionis Beatæ Virginis dedisti, incredibili cum animi mei voluptate, quod ex iis non mediocrem in te erga Deum pietatem et erga nos benevolentiam perspexerim, cum hanc precum nostrarum destinatam celebritatem, non tuis tantum sed etiam populi cui præes precibus cumulasse significas, eam utique, si res tulisset, tua præsentia exornaturus. |
||||||||||||||
A011003046 |
Utcumque verô sit, est quôd quantas possum tibi referam gratias, qui meis sive precibus sive consiliis tantùm indulgere te profitearis ut studiorum tuorum legem ex arbitrio meo non solùm instituere, quod esset facilius, sed etiam institutam et compositam immutare non recuses. |
||||||||||||||
A011003067 |
Neque enim magis publicè referre arbitror ut te senatorem omnes videant, quàm mea interesse ut qui videbunt sciant quantùm mutuo amori nostro indulseris, qui meis potissimum, sive precibus sive consiliis, persuasus sis, ut in hanc tam præclaram de Republica benè merendi occasionem traduci te paterêre. |
||||||||||||||
A011003222 |
Faciam ut Rolandus noster intelligat non solùm peracta feliciter omnia, sed etiam quantum tibi hoc nomine debeat, quantum etiam patri, qui Domini de Sacconex precibus urgebatur ut fratrem suum Comitem Lugdunensem honore isto dignaretur. |
||||||||||||||
A011003274 |
Erit mihi adversùs ingruentia omnia præcipuum solatium, si tu me amare perges et votis tuis piisque ad Deum optimum maximum precibus adjuvare, literis quoque et exhortationibus ad miserias istas publicas privatasque tolerandas, quanta poteris ope ac diligentia confirmare. |
||||||||||||||
A011003391 |
Ego, si quid hoc ad rem pertinet, votis saltem et quantis potero ad Deum optimum maximum precibus adjuvare te non desinam, faciamque ut confratrum nostrorum, quorum omnium propensissimus est ut esse debet erga te animus, idem quoque studium experiare.. |
12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012001344 |
[133] Id Princeps hæc virgo, id permultæ aliæ, id ego cum eis, humillimis petimus precibus.. |
||||
A012002181 |
Bene vale et Christum habeto propitium, meque illius misericordiæ precibus pro tua charitate concilia. |
||||
A012002840 |
Cum autem hujus rei utilitas in hanc ovilis Dominici partem cujus curam Apostolica vestra providentia mihi demandavit primum derivanda sit, non debui committere quin ego quoque humillimis ad pedum oscula precibus a Beatitudine Vestra efflagitem, ut suam paternam et [373] Apostolicam gratiam huic negotio liberaliter impertiri dignetur.. |
13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html |
A013003506 |
Quod ut facilius assequamur, assiduis id ab eo precibus petamus, qui novit bona cuncta cultoribus suis largiri.. |
15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html |
A015001750 |
Cum igitur scirem, Beatissime Pater, permultos ex istis omnium ordinum viros, a Beatitudine Vestra expetiisse ut Beatum Amedeum, Sabaudiæ Ducem tertium, Sanctorum cathalogo adscribere dignaretur, nolui sane, neque vero debui committere quin humillimis precibus idipsum ab apostolica Beatitudinis Vestræ providentia postularem. |
||||||
A015001751 |
Postulat hæc universa Sabaudia provincia, maxime vero hæc diocesis Gebennensis, quæ tanti Principis nobilitata natalibus, magnani in ejus precibus spem merito collocabit. |
||||||
A015001751 |
Postulat id, non precibus, sed suo jure, Dei omnipotentis majestas, quæ in hoc Beato Principe clarius mirabilis apparebit. |
||||||
A015002427 |
Quod dum impensissimis precibus facio, non certe propterea me velle ambulare in magnis existimare quisquam debet: ideo namque ambulo confidenter, quia ambulo simpliciter, confisus nimirum preces meas a plerisque magnæ erga Vestram Celsitudinem auctoritatis intercessoribus auxilium accepturas. |
17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html |
A017002313 |
Urbi et orbi ignotus, orbi et Urbi notissimum et amantissimum [238] Cardinalem, secundum eam quæ in Christo est charitatem, precibus confidenter aggredior.. |
||
A017004033 |
His bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra, mei memor in sanctis precibus suis.. |
18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html |
A018001060 |
Sic enim fiet ut molestissimis anxietatibus animi, quæ in tanta rerum omnium inopia spiritum propemodum extinguunt, liberatæ et solutæ, alacriter in cæteris Regulis sui Ordinis adamussim servandis, ac Dei laudibus [90] celebrandis, necnon pro Ecclesiæ precibus fundendis, longe fœlicius, facilius et attendus incumbant et perseverent.. |
19-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIX-Vol.9-Lettres.html |
A019002793 |
Dominationem Vestram id non aequo tantum, sed etiam laeto et consentiente accepturam animo credimus, nosque nihilominus suis suorumque precibus Deo optimo commendaturam, quod et nos vicissim facimus.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000717 |
Negant ullam a nobis curam pro mortuis agendam esse; negant defunctorum animas vivorum precibus juvari, ullumque mortuis locum superesse, in quo peccatorum remissionem consequi possint. |
||||||||||||||||||||
A023000717 |
Quid vero D. Augustinus aliud [109] egit toto illo libro quem conscripsit: De cura pro mortuis agenda, nisi, ut vel ex ipsa libri inscriptione, doceret defunctos in Christo vivorum precibus adjuvari?. |
||||||||||||||||||||
A023001129 |
Nec id in re aliqua levi, sed in gravissimis fidei nostrae articulis: puta, in quaestione de libero arbitrio, in qua dicit Latinos arroganter, «Graecos vero arrogantius» locutos fuisse; de persona Mediatoris, in qua Veterum errorem inexcusabilem esse contendit; de concupiscentia, ubi uno Augustini testimonio totius antiquitatis sensum contineri dicit, mox ab eo se dissentire profitetur; in quaestione de satisfactione omnes Veteres «aut lapsos esse, aut aspere ac dure locutos» pronunciat; in quaestione de precibus pro defunctis omnes Veteres «in errorem» abreptos esse; in quaestione de merito vetustos Doctores pessime sinceritati fidei consuluisse; item peccasse antiquitatem «immodica severitate, quod in Episcopo caelibatum» requireret; in quaestione de paenitentia «excusari nullo modo» posse «immodicam Veterum austeritatem;» in quaestione de Quadragesima, veteres Patres superstitionis quaedam semina jecisse, ac «mera χαχοζηλία: et superstitionis plena» laborasse. |
||||||||||||||||||||
A023001170 |
Alium item adolescentem, Episcopi precibus. |
||||||||||||||||||||
A023001170 |
Ergo jam tum quoque benedicebatur oleum precibus presbyterorum, ad daemones coercendos et fugandos.. |
||||||||||||||||||||
A023001170 |
Videbis et juvenem altare ibi apprehendentem, et oculum adolescentis Sanctorum precibus curatum. |
||||||||||||||||||||
A023001171 |
Videbis et suavem historiam de sene Florentio, Hipponensi sartore, qui Viginti Martyrum precibus obtinuit a Deo, ut haberet quo se sustentaret ac vestiret, dum, discedens ab oratione, grandem piscem palpitantem videt, quem coco Carchiso, Christiano, trecentis follibus vendidit. |
||||||||||||||||||||
A023001172 |
Videbis Martialem, virum primarium, setate gravem, sed a christiana religione abhorrentem, precibus Sancti Stephani et contactu florum [174] de altari allatorum confestim conversum, et, paenitentem, omnibus admirantibus, a presbyteris baptizatum, ac, quandiu vixit, orantem frequentissime in haec Stephani verba: Christe, accipe spiritum meum.. |
||||||||||||||||||||
A023001276 |
Adducimus locum ex Commentariis ejus in Exodum, ubi palam dicit «orationibus Martyrum propitiari Deum peccatis populi sui.» Adducimus et locum supra citatum, in quo palam testatur precibus Sancti Stephani plerosque sanatos aut adjutos. |
||||||||||||||||||||
A023001276 |
Atqui locum alium illustriorem adducimus, in quo beatum Cyprianum ipse invocat hac desiderii sui contestatione: «Adjuvet nos orationibus suis, ut, donante Domino, quantum possumus [199] bona ejus imitemur.» Parum est, inquiunt, nam non diu immoratur in hujusmodi precibus. |
||||||||||||||||||||
A023001287 |
Nos vero respondemus clarissime, nos neque Deo, quem oramus, coadjutores dare, quem satis scimus ad misericordiam faciendam coadjutoribus non indigere; neque Christo, per quem oramus, quia ejus intercessionem omnipotentem apud Patrem agnoscimus; sed nobis ipsis, qui oramus, ac quorum orationes et preces precibus fratrum nostrorum, maxime vero piorum et sanctorum virorum, adjuvantur, ut a Deo per solum Christum exaudiantur. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001768 |
Quinimo, omnes toto orbe christianos vehementer hortamur ut ipsum eumdem nunc R dum dominum Claudium Boccardum, sacerdotem ac sanctæ theologiæ doctorem, quibus poterunt caritatis officiis prosequantur, quemadmodum Nos quoque, Nostris ad omnipotentem Deum precibus, peramanter [ei] benedicimus.. |
||||||||||||
A024001791 |
Quinimo, omnes toto orbe christianos vehementer hortamur [176] ut ipsum eumdem Reverendum dominum Claudium Boccardum, sacerdotem ac sanctæ theologiæ doctorem, quibus poterunt christianis officiis prosequantur, quemadmodum Nos quoque Nostris ad Deum precibus ei quam amanter benedicimus.. |
||||||||||||
A024002841 |
Tu, interim, quod caput est, lumen cœleste precibus advoca. |
||||||||||||
A024003273 |
Verum, etsi ipsius Domini nostri Jesu Christi sacratissimi Corporis sic in publico exhibiti majestas exposcat, omnes confratres totam diem in ejus laudibus, precibus et sacris meditationibus inibi, humiliter pertransire; attamen, cum humana fragilitas confratrum hujusmodi in iis piis operibus assiduis nondum exercitatorum id in communi exequi adhuc non patiatur, utque interius oratio non desinat hocque sacratissimum Eucharistiæ Sacramentum aliquo servitutis obsequio Confraternitas ipsa prosequatur, statuimus et ordinamus singulis diebus quibus super altare oratorii palam et in publico collocabitur, duos ex confratribus, per Priorem et illius Assessores infrascriptos, [353] alternatis horis respective deputandos, ante ipsum altare, genibus flexis, in habitu inferius præscripto, horam integram in sacris precibus et divinis meditationibus, singulariter et juxta cujuslibet devotionem propriam, pro Sanctissimo Domino nostro Papa, necnon pro omnibus Ecclesiæ Prælatis universoque clero ac reipublicæ Christianæ tranquillitate, fidei Catholicæ tutela, pace et concordia inter Principes et populos christianos, conservatione etiam ac ampliatione hujusmodi Confraternitatis et in dies ampliori fructuum spiritualium productione, transigere debere usque ad Vesperam. |
||||||||||||
A024003297 |
Statuimus pariter et ordinamus, omnes et singulos utriusque sexus confratres, singulis diebus ad recitationem quinquies Orationis Dominicæ et totidem Salutationis Angelicæ, genibus flexis et detecto capite, perpetuo astrictos esse et teneri, ea ad Deum intentione, ut ipse meritis Domini nostri Jesu Christi, et intercessione [358] Beatæ Mariæ semper Virginis et precibus Sanctissimorum Apostolorum Petri et Pauli, fœlici et prospero rerum statui universarum provinciarum et locorum Serenissimo Sabaudiæ Duci, Principi nostro, subditorum adesse, atque felicem eventum præstare, inibique Catholicam fidem tueri et conservare, ac populum a præsentibus calamitatibus liberare; hæreticos vel ad unitatem et gremium sanctæ Matris Ecclesiæ reducere, vel illas confundere et humiliare ipsasque hæreses funditus extirpare, et ad id Principes insimul reconciliare et unanimi consensu inducere, Principesque nostros ab omni adversitate custodire dignetur.. |
||||||||||||
A024003306 |
Igitur, ut etiam nostra Confraternitas præfata aliquas sui muneris partes reddat, statuimus et ordinamus omnes et singulos confratres dum obviam habebunt sacrum Viaticum quod ad infirmos defertur, illud, nisi aliqua urgentissimis propediti [360] fuerint negociis, devote cum precibus et menti intentione ad Deum, pro sanitate ipsius infirmi, associari debeant et teneantur.. |
||||||||||||
A024003318 |
Et propterea, ab Apostolis ad hæcusque tempora, corpora Christianorum in loco sacro, cum luminaribus, hymnis, comitantium catervis et Officio proprio aliisque precibus catholicis sepulta fuerunt et etiam nunc sepeliuntur. |