A011003201
|
Quid tamen hactenus profeceris, aut in posterum profici posse speres, vellem jam ex tuis literis intellexisse; gratissimum erit si quod tuo commodo facere poteris nonnihil ad me de eo rescribes; versor enim in maxima animi, non solùm anxietate sed etiam perturbatione, non tam quòd hinc absis, quàm quia tibi adesse non possim, tecumque et diligentiæ et periculi societatem inire, ne alioqui leoninam contraxisse videar, si nulla laboris et incommodi parte suscepta laudis tuæ particeps fieri velim..
|
A011003274
|
Erit mihi adversùs ingruentia omnia præcipuum solatium, si tu me amare perges et votis tuis piisque ad Deum optimum maximum precibus adjuvare, literis quoque et exhortationibus ad miserias istas publicas privatasque tolerandas, quanta poteris ope ac diligentia confirmare.
|