A023002229
|
Quamvis enim inter populares nostros nemo palam haeresim profiteretur, aliqui tamen haeresis crimen non ita ut par est execrandum existimabant: homines non frigidi quidem, sed certe neque etiam calidi in fide; pauci quoque aliquot scioh, rerum literarumque humaniorum spectatores, ritus catholicos non sane damnare, sed tamen ad censuram et in discrimen suo judicio examinandos revocare contendebant.
|
A023002233
|
Primum, aliquot Ecclesiae Nostrae cathedralis doctis piisque hominibus nobiscum adhibitis, variarumque provinciarum Ritualibus libris in medium allatis, ex solo quidem Romano omnia quae ad ritum administrandorum Sacramentorum spectant adamussim excerpsimus; ex aliis, ac maxime ex antiquo Gebennensi, plurimas benedictionum formulas accepimus, quarum usum inter populares nostros pro laudabili recepta consuetudine retinendum existimavimus.
|