A023000885
|
Via arcta est; singulum te fieri necesse est, si transire velis ac penetrare rupem; qui operibus, ceu Jacobitae peregrinatores cocleis circum undique muniti sunt, penetrare non possunt; si saxis operum refertus adveneris, nisi deposito prius onere, non pertransibis.» Et alibi: «Justitia,» inquit, «legis, etiam Decalogi, [121] est immunda et abolita per Christum.» Quis vero tibi, Luthere, has Christi voces revelavit? Nec enim reperisti in Evangelio, in quo nihil tantopere Christus commendat quam ut, si velimus ad vitam ingredi, servemus mandata, et operariis, non fiduciariis, mercedem se daturum pollicetur..
|
A023002231
|
Nam quamvis multa extent Ritualium exemplaria, quorum inscriptio rituum Ecclesiae Romanae ordinem ac seriem lectori pollicetur, vix tamen ulla invenies quae inscriptioni penitus respondeant, idque praestent quod illa promisit.
|