22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000680 |
Postridie, audito sacro Missœ, cum Romam versus procedere decrevissemus, sicariorum metu, qui ad mille numerum auxisse totamque Anconitanam plagam, maxime itinera Romana infensissime vastare dicebantur, unde veneramus retro [91] invitis sane passibus, iter intendimus atque paululum flexa via, Cirolitanam Christi Domini in cruce vivi pendentis, quam S. Lucas pinxisse dicitur, effigiem vidimus. |
||
A022000681 |
Id vero incommodum et periculosum iter Romanum per Anconitanam plagam vel maxime fecerat quod Gregorius XIIII, Pontifex, longo ac ancipiti morbo diu vexatus, humanis nuantium remiserat; quod ingredientibus nobis Anconam certa denunciatione primum cognovimus. |