08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
A008001634 |
Neque vero aspernanda est observatio Rabani, Hugonis, Comestoris, Ruperti: Saul unctum ex lenticula, vase fragili, David autem cornu, vase firmissimo, quod regnum Saul fragile, David stabile, futurum; nam quamquam Abulensis et Pineda existiment lenticulam fuisse ex auro, tamen Sa, et si adducere licet pessimos authores, Gebennenses, phialam esse existimant, et [213] Lyra, quadratæ figuræ. |
||
A008001634 |
Utrum autem cornu nativum esset, an cornu aureum argenteumve, non convenit inter authores; et Pineda quidem aureum, cum Lyrano et Abulensi, fuisse existimat; c. 6. |