12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012003261 |
Nam præter balliaggia Tononiense, Ternense et Gagliardense, quæ jam plurimo labore parta tueri sane sit sequissimum, superest balliagium Gaianum, quod ut est valde latum, ita difficillimæ est expugnationis; est enim inter Bernensium et Genevensium ditiones situm, veluti inter letiferas paludes, quarum pestilentibus aquis ita alluitur ut vix sanari posse videatur, nisi prius injecto in aquas ipsas salutifero Crucis ligno. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000626 |
Negant Christum esse Judicem; sic enim Lutherus eodem loco: «Persuasus,» inquit, «eram pestilentibus illis opinionibus.» Quas subinde explicans, ponit hanc, inter caeteras, quod Christus sit Judex; seque laborare ait, ut illam dediscat. |