23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000606 |
Vult ergo Deus permulta, non voluntate efficiente aut committente, sed permittente tantum; ea scilicet quae cum mala sint malitia, ut aiunt, morali, a Deo qui bonus et bonitas ipsa est proficisci nunquam possunt. |
||
A023001420 |
Tertia ejusdem Lutheri propositio est: «Adversus Turcas praeliari, esse repugnare Deo visitanti nostras iniquitates per ilios.» Qua propositione quid, obsecro, dici potest stultius, iniquius et ad totam Rempublicam Christianam perdendam accommodatius? Ergone grassatores viarum, [227] depopulatores agrorum, incendiarios, hostes denique domi forisque infestantes nulius Principum reprimere debebit? Certum enim est perditos homines qui vexant bonos, ita facere, Deo permittente, ut eorum vexatione boni visitentur a Deo et corrigantur. |