23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000143 |
Cum is fuerit praecipuus scopus Augustini ut debellaret Pelagium, si id recte faciamus, ab Augustino dissentire non possumus magis quam vos: scilicet, ut cum gratis omnes nos praedestinatos fateamur et Dei misericordia, Augustinus suo, vos alio, nos alio explicemus modo, tantoque securiores ab Augustino discedimus quanto aliorum Patrum omnium signis adjungimur; vos vero tanto periculosius Augustinum deseritis quanto longius ab aliis omnibus solitarii fugitis et aberratis.. |
||
A023001407 |
Neque enim ignoravit homo, qui se videri voluit tam magnum politicum, nihil esse periculosius quam populum primoresque populi titillare spe melioris gubernationis ad dominationem ambiendam vel optandam, ne, postquam ambierint vel optaverint, etiam captare nitantur. |