08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
A008002144 |
Inter præcipua desideria Christi et cordis ejus pressuras, illa maxima fuit quam ipse exprimit, Luc. 12: Ignem veni mittere in mundum, et quid volo nisi [291] ut accendatur? Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Ignis charitatis per baptismum Passionis accenditur, et baptismus Passionis igne charitatis perficitur. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000179 |
Reliquum igitur est ut objectum nostrae beatitudinis essentialis, etiam si in puris naturalibus relinqueremur, esset Deus ipseque solus: quod praeter refutationem omnium aliarum sententiarum probatur, quia Deus est primum principium hominis, maxime animi humani; effectus autem maxime perficitur in reditu ad suum primum principium: ergo in hoc consistet maxima hominis perfectio. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000895 |
Verum, quid exquirit Lutherus ab humana natura continentiam, cum ab ea nisi per Christum et in Christo obtineri non possit? At Christus tamen pulsanti aperit et petenti concedit, ut omnes, cum Apostolo, possint dicere: Omnia possum in eo qui me confortat, Christus, cujus virtus in infirmitate perficitur.. |