23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000143 |
Cum is fuerit praecipuus scopus Augustini ut debellaret Pelagium, si id recte faciamus, ab Augustino dissentire non possumus magis quam vos: scilicet, ut cum gratis omnes nos praedestinatos fateamur et Dei misericordia, Augustinus suo, vos alio, nos alio explicemus modo, tantoque securiores ab Augustino discedimus quanto aliorum Patrum omnium signis adjungimur; vos vero tanto periculosius Augustinum deseritis quanto longius ab aliis omnibus solitarii fugitis et aberratis.. |
||
A023000143 |
Enimvero et nos quoque convenire cum eo dicemus; scimus namque id quod maxime optavit Augustinus, esse debellare Pelagium qui cum diceret nos solo [6] libero arbitrio mereri salutem, Augustinus ut eum fortius impeteret, negavit praedestinationis dari causam ex parte nostra. |