17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html |
A017002321 |
Et sane, quam uberes fructus hæc sacra paucorum dierum hospitalitas afferat, nemo satis pro merito dixerit; per eam enim non quieti tantum, sed et pudori, verecundiæ ac honestati mulierum consulitur, dum ad fenestellam craticulis ferreis munitam, pro confessionibus Sororum audiendis efformatam, confessarios accerserunt, ibique documenta salutis audiunt, quæ postea per quietem cum aliqua ex Sororibus animo revolvunt.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001114 |
Prophanas vero prophanorum novitates urget divus Augustinus antiquorum Patrum auctoritate: «Ponam,» inquit, «pauca paucorum, quibus tamen nostri contradictores cogantur erubescere et cedere, si ullus in eis vel Dei timor vel hominum pudor est.» Quod autem dixit, se «pauca paucorum» velle haereticis opponere, id fecit, quia pauci illi cum reliquis aperta communione conjuncti erant. |