11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003412 |
Mihi sanè non parvi momenti esse videtur quod de Ponceto recuperato scribis; fuit enim ille hucusque præcipui, ut audio, inter hæreticos nominis pro ea qua præstat juris nostri rerumque agendarum scientia, ut liceat sperare non defuturos permultos qui exempli authoritate movebuntur, ut ratione tandem vinci se patiantur. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024004404 |
Propterea, Nos omnibus [461] et singulis ad quos spectat, districtius, in virtute sanctæ obedientiæ et sub pœna excommunicationis majoris, præcipimus ut omnes omnino mulieres a Monasterio arceant, ejiciant et expellant, si quæ nunc in eo reperiantur, neve eas aliasve unquam admittant, aut intra Monasterii septa consistere patiantur.. |