22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000648 |
Verum hucusque nullam sacrosanctae Juris scientiae operam posueram: at ubi ponendam postea decrevi, nullo fuit opus consilio, quo me verterem, quo me conferrem; ad se statim hoc Patavinum Gymnasium me sua celebritate pertraxit, plane faustis ominibus; quoniam per id tempus doctores ac lectionibus praefectos [85] habebat eos quibus nunquam habuit, nec deinceps est habitura majores: Guidum Pancirolum, jurisprudentiae principem, lumen ac decus vestrum, Patres, nulla unquam tempestate periturum. |
||
A022000707 |
Non autem obligatur etiam pro filio, quin possit opponere Velleianum; [L.] III. Non juvatur contra promissionem pro dote filiae; L. XII. Quae fuit Lex quam sorte mihi pro Examine solemni attribuit Collegium Patavinum tractandam, hoc anno, 5 die mensis Septembris, Priore domino Quarantaotto.. |